Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
88 Habuit autem fundus instituti Iiuius cum fine anni 1876 in Capitalibus 35,440 fi. signanter: a) in chartis relutae urbarialitatis 26,040 fl. b) in Cassa pars. Strigon. elocatis 7,400 „ c) apud privatos exhaerentibus . 2,000 „ in summa 35,440 fl. E rationibus his patet, quod perceptio annua fundi ad tegendam erogationem nunquam suffecerit, emergensque supererogatum, ut pensione donati stipulatam ante tres annos pensionem percipiant, aliunde tegi debuerit. Hoc inde repetendum est, quod illi, pro quorum emolumento institutum pensionale erectum fuit, licet iterato et provocati et admoniti, annua sua pensa morose, aut prorsus non dependerint, quodve numerus pensione donandorum de anno in annum augeatur, quin instituto novi socii accederent. His consideratis et cum sperandum haud sit, ut perceptio fundi anno hoc et in futurum justo accrescat, in sensu ac ad exigentiam statuti XXI. instituti hujus pensiones pro curr. anno reduci debebant, quae in summa 3580 flnos inter 150 pensionistas et 29 orphanos distribuendos efficient, emergente hac etiam ratione supererogato 1140 flrum, per me et M. Capitulum perstringendo; siquidem sperativa anni huius perceptio dumtaxat 2440 flnos sit effectura. Ut adeo pensionistae labente etiam anno praespecificata summa 1140 flórén orum plus sint percepturi, quam percipere deberent, quippe qui non habent jus nisi ad pensiones, quae ex fundi ipsius proventibus redundant, non redundabunt autem nisi, ut modo dictum est, 2440 floreni. Percipient itaque in classe I. viri 29 per 45 flnos = 1305 !t 11 H. ,, 5 „ 35 — 175 ii ii HI. ,, 4 i, 25 = 100 ,, ,, I. viduae 55 ,, 20 = 1100 „ II. „ co 1 5 11 = 555 „ ,i HI. „ 20 „ 10 11 = 200 orphani 29 . 145 in summa 3580 fl. Expresse autem notatur, hanc circa pensiones, singulis praebendas, provisionem pro anno dumtaxat labente stabilitam esse ac valere, siquidem sciri nequeat, an anno futuro reperiendi sint benefactores, qui supererogatum fundi pensionalis perstringere velint. Strigonii, die 6-a Junii, 1877. Ignatius Klinkovics, Administrator parochiae Ardanócz die 18-a Maii, a. curr. post pie suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis 72, e quibus 49 in Sacerdotio exegit, animam Creatori reddidit. Quam ut indulgentiarum Dominus in aeternae salvationis partem restituat, piis Vestris ad aram precibus devoveo, pro vacante autem reddita praedicta parochia concursum, usque 15-am Julii, a. lab. duraturum, hisce praestituo. Strigonii, die 8-a Junii, 1877. Nr. 2668. Mora Ignatii Klinkovics, et concursus pro parochia Ardanócs.