Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
6 Ut quis possit Missam celebrare, sive accedere ad Communionem cum sola contritione, non praemissa Confessione praeter et ultra carentiam Confessarii, requiritur etiam copulative necessitas communicandi seu celebrandi, eaque gravis, alioquin non excusabit ab observantia praecepti divini in re tam gravi. Censetur autem adesse necessitas celebrandi primo: si vel ipse Sacerdos, vel alter secus moriturus esset sine Viatico; quia licet non sit simpliciter sive absolute necessarium, est tamen in exitu vitae utilissimum, in quo insuper urget praeceptum divinum de sumenda Communione. Secundo : quando Parochus debet die Dominico vel festo celebrare, nec potest habere alium, qui eius vices suppleat, idem dicendum de parochi vices gerente. Tertio: quando celebratio vel communio omitti non potest sine periculo infamiae vel gravis scandali. Hoc titulo excusatur Sacerdos, qui inchoata jam Missa recordatur alicuius peccati mortalis, quod confessus non fuit, aut in novum idmodi peccatum lapsus est. Quamvis autem S. Synodus loquatur tantum de Sacerdote, qui conscius peccati mortalis ex necessitate non praemissa confessione celebrat, dubitari nequit, quin eodem praecepto a fortiori quidem teneantur ii Sacerdotes, qui absque necessitate et habita copia Confessarii non praemissa confessione, ac idcirco sacrilege celebrant. Si enim id requirat S. Concilium ab eo, qui necessitate compellente celebrat, ne illam necessitatem incurrat, quanto magis abeo, qui nulla necessitate sacrilege celebrat, ne inde consuetudinem sacrilege celebrandi contrahat. *) Qui urgente necessitate communicare aut celebrare debet, non praemissa Confessione ob defectum Confessarii, tenetur 1. praemittere contritionem, quia nemo licite accedere ad Eucharistiam potest, nisi sit in statu gratiae, qui vero ab eo, qui reus est peccati mortalis acquiri nequit, nisi per sacramentalem Confessionem, aut per contritionem. Tenetur 2. quamprimum confiteri. „Quod si necessitate urgente Sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur“ verba sunt S. Concilii2), quae verba non continere merum consilium, sed verum praeceptum, patet ex propositionibus damnatis ab Alexandro VII. sub die 18. Martii 166G, quarum XXXVIII. ita sonat: „Mandatum Tridentini factum Sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali confitendi quamprimum, est consilium, non praeceptum.“ Sed quaeritur, quomodo sint intelligenda illa verba „quamprimum confiteatur.“ Censuerunt aliqui, Sacerdotem solum teneri ad Confessionem suo tempore, seu quando iterum celebrare voluerit. Sed haec sententia rejicienda est, qua admissa praeceptum Concilii ad nihil prorsus obligaret; nam jure divino Sacerdos ante aliam celebrationem tenetur confiteri, et si differret illam ad sex menses vel ad annum non teneretur prius confiteri; quod est absurdum, quia non confiteretur quamprimum, sed quam sero. Quare merito haec sententia aeque damnata est ab Alexandro VII. inter propositiones ab ipso damnatas XXXIX. et est: „Illa particula quamprimum intelligitur, cum Sacerdos suo tempore confitebitur.“ Praelaudata igitur verba Tridentini ita accipi ac intelligi debent, quod Sacerdos, quamprimum potest, teneatur confiteri. Quandoque aufim poterit statim post Missam, quandoque die sequenti juxta diversitatem locorum, temporum, et copiam Confessariorum. In determinando tempore spectanda sunt finis praecepti, sacramenti sanctitas et obedientia debita Ecclesiae. Illud „quamprimum“ non debet intelligi metaphysice, sed moraliter, et patitur aliquam \ V- Billuart Summa S. Thomae, Par, 3- — *) 1. c.