Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

73 consilia obstaculis amoliendis , quae veram ac plenam independentiam eius impediunt.“ Sermo est de independentia Christi in terris Vicarii in exercitio divinitus eidem commissi sacri ministerii, ad quam obtinendam et vindicandam non alia sive innuitur sive postu­latur actio, quam qualem jura cuiusvis regionis ultro admittunt. Atque utinam interca­pedine ultimorum quatuor lustrorum nulla, nisi per leges ac jura regnorum permissa ac licita actio — in Italia nominatim — suscepta fuisset, alia profecto ibidem hodie foret rerum facies, Catilinis non successisset evertere thronos, quorum legitima jura nemo in dubium vocare ausit, nec hac Pontificia Allocutione opus fuisset. Quae observatio pro­pter illos facienda fuit, qui Summo Pontifici ex hac ad Catholicum populum directa appel­latione invidiam creare volebant, cuius quippe populi conscientiae quies ac tranquillitas ab independentia Capitis Ecclesiae in exercitio sui ministerii suspenditur. Ad preces denique confugiendum esse Clero et fideli populo declarat Beatissi­mus Pater, quia Dei Omnipotentis est, mentibus hominum lumen immittere, cordaque flectere. Monemur itaque, ut tam Nos, tam fideles per Nos provocandi, oremus pro Eccle­siae Matris salute, pro inimicorum S. Sedis conversione, et fine malorum, tam gravium lateque patentium. Nostis, quod saepius preces, hoc ex scopo ad Deum effundendas com­mendaverimus. Restat, ut tam pio Beatissimi Patris voto obsecundemus. „Excipiet, in­quit , ut firmiter confidimus, orationem populi ad se clamantis Deus, cui beneplacitum est super timentes Eum, et in eis, qui sperant super misericordia Eius.“ Suo sic defunctus officio Summus Pontifex sermonem concludit, inquiens: „Caeterum Venerabiles Fratres confortemur in Domino et in potentia virtutis Eius, at­que induti armaturam Dei, loricam iustitiae et scutum fidei, praebemur strenue ac forti­ter adversus potestatem tenebrarum, et nequitiam huius saeculi. Jam certe studium om­nia miscendi perturbandique eo devenit, ut torrentis instar omnia se in praeceps tra­cturum minitetur, nec pauci ex iis, qui novarum rerum auctores aut fautores extiterunt respectant conterriti, operis ipsi sui formidantes effectus. At Deus nobiscum est, eritque usque ad consummationem saeculi. Timendum est iis, de quibus scriptum est: „Vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos flante Deo periisse, et spiritu irae Eius esse consumptos.“ At Deum timentibus et certantibus in nomine Ipsius ac in Eius potentia sperantibus misericordia et praesidium reservatum est, neque dubi­tandum, quin cum Eius sit causa, Eius sit pugna, Ipse certantes adiuvet ad victoriam.“ Strigonii, die 15-a Aprilis, 1877. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents