Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
72 normi prorsus ac incongrua conditione versatur. Neque haec anxietas et sollicitudo conquiescet, imo augeatur oportet, donec in possessionem plenae et verae libertatis Pastor universae Ecclesiae restituatur.“ De charitativis etiam subsidiis, quae a fidelibus Beatissimo Patri praebentur, identidem egimus, observantes: Summum Pontificem exspoliatum, sollicitudine nihilominus omnium Ecclesiarum pressum, ex invasorum gratia vivere, et aes, ab iis sibi assignatum, acceptare non posse, nec ullum futurorum Pontificum accepturum esse, ex eleemosyna autem fidelium vivere, horum benevolas symbolas recipere posse, quae tantae adusque ad pedes Patris depositae a filiis fuerunt, ut suffecerint. „Liberalia subsidia, loquitur Beatissimus Pater, quae ex omni terrarum parte ad Nos perveniunt, ut urgentibus necessitatibus Sanctae huius Sedis prospiciamus, et frequentia tot filiorum nostrorum, qui ad Vaticanas aedes ex omni gente confluunt,-------eiusmodi pignora animorum fidelium sunt, pro quib us pares agere gratias divinae bonitati omnino nequeamus.“ Neque dubitandum, quin Deus, qui adusque filiis tantum erga patrem amorem, beneficentiaeque studium instillavit, eorum corda posthac etiam suis in manibus habiturus, illaque ita directurus sit, ut ardeant, et ad ferenda sacrificia porro inflammentur. Dum autem fidelium in se amorem et beneficentiam Beatissimus Pater depraedicat, una iisdem gratias agit, et vehementer optat, ut hoc ipsum fidelibus innotescat. „Optamus, ait, iis gratias agere pro pia liberalitate, qua etiam interdum difficultatis rerum suarum obliti Nobis opitulantur, agnoscentes Deo offerri, quidquid Ecclesiae tribuitur, gratulari pro magnanimitate et virtute, qua impiorum iras et irrisiones despiciunt, Nosque iis devinctos profiteri pro alacritate, qua significationes sui amoris Nobis offerre student ad celebrandam anniversariam diei illius memoriam, quo ante quinquaginta annos Episcopalis consecrationis munus licet indigni suscepimus.“ Porro optat Beatissimus Pater, ne populum Catholicum lateat praesens conditio Capitis Ecclesiae et Vicarii Christi in terris, ac ideo vult, ut eatenus a pastoribus animarum edoceatur, signanter de periculis, oppugnationibus, et incommodis quotidie gravioribus, quibus ipse premitur. Cui aequissimo, justissimoque desiderio satisfaciendi non deerit opportuna occasio die 3. Junii h. a., anniversaria quippe consecrationis episcopalis Beatissimi Patris, quam solemniter peragendam jam prius disposuimus. Advertit dein Sanctissimus Dominus Noster, cum propter leges, de quibus in Allocutione sermo recurrit, tum propter alias, quae praenunciantur etiam saeviores fieri posse, ut vox ipsius rarius et aegre admodum ad fideles perveniat. „In his rerum adjunctis, inquit, pastores excitamus, ut greges suos praemoneant, ne fallacibus capiantur artibus, queis homines fraudulenti veram rerum conditionem, in qua positi sumus, verbis invertere ei; deformare nituntur, sive celantes acerbitatem eius, sive libertatem Nostram extollentes, et potestatem Nostram nemini obnoxiam esse affirmantes, dum vere rem totam sic paucis complecti possimus: scilicet Ecclesiam Dei in Italia vim et persecutionem pati: Christi Vicarium neque libertate, neque expedito plenoque usu suae potestatis frui. “ Quod sequitur, ad Episcopos pertinet, per quos Summus Pontifex excitari cupit fideles, quibus illi praesunt, „ut ea ratione ac ope, quam jura sinunt cuiusque regionis, sedulo agant apud eos, qui summam reipublicae tenent, quo accuratius gravis conditio perpendatur, in qua Caput Catholicae Ecclesiae degit, atque efficacia adhibeantur