Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

70 quod in universum orbem teneat primatum, sitque successor Beati Petri Principis Apo­stolorum, et verus Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Pater et Doctor existat? porro non a Christo ipso in beato Petro plena Romano Pon­tifici potestas tradita est pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam? Et de praerogativis ac privilegiis S. Sedis et Romani Pontificis non jam a. 867. notavit S. Nicolaus I. ‘): „Privilegia istius Sedis vel Ecclesiae perpetua sunt: divinitus radicata, atque plantata sunt; impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt. Quae ante imperium vestrum fuerunt, et permanent Deo gratias hactenus illibata, manebuntque post vos, et quousque Christi nomen praedicatum fuerit. — Ista igitur privilegia — a Christo donata, a Synodis non data; sed jam solummodo celebrata, per quae non tam honor, quam onus nobis incumbit, licet ipsum honorem non meritis no­stris, sed ordinatione gratiae Dei per beatum Petrum, et in beato Petro simus adepti, nos cogunt, nosque impellunt omnium habere sollicitudinem Ecclesiarum Dei.“ Hucus­que S. Nicolaus. Quae igitur sunt illa privilegia, et quae praerogativae, quas Summus Pontifex ante invasionem non habuit, quas ab invadentibus accepit? Respondet haec ipsa Allocutio, quae clades Ecclesiae et S. Sedi illatas, mala, quibus illa non tam premitur, quam opprimitur, recenset et factis illustrat. Historia teste, quotiescunque Romam hostis invasit, Summi Pontifices inde vel sponte alio transmigrarunt, aut vi abducti sunt, quod posterius accidit S. M. Pontifici­bus Pio VI., qui in exilio decessit, et Pio VII., quem hoste prostrato divina Provi­dentia mirabiliter Sedi suae restituit. Beatissimus Pater ipse nos docet causam, ob quam sub dominatione etiam hostili in Urbe remanserit; ad Cardinalem enim Status Secreta­rium ita scribit 2): „ Potuissemus equidem supplicium partim effugere, amarum adeo ca­licem quotidie bibendi, tamque lacrimabili spectaculo per Nos ipsos assistendi, in ex­tera aliqua regione asylum quaeritantes. Verum, si maximi pro religionis commodo momenti rationes suaserunt, in praesenti rerum conditione non esse Nobis dilectissimam istam Urbem, Romani Pontificatus Sedem, modo relinquendam; id certe non sine spe­ciali divinae Providentiae consilio factum est, ut suis ipse oculis orbis intueretur, quae­nam Ecclesiam, Romanumque Pontificem sors maneat, si quando supremi illius Aposto- latus libertas ac independentia in discrimen veniat ob status, ab Omnipotenti Deo pro­vide constituti, permutationem.“ Quamobrem etiam Beatissimus Pater rejicit, et velut novam amarulentam irrisionem et ludibrium existimandum declarat illud, quod saepe dici­tur, nempe debere Summum Pontificem reconciliationis et concordiae consilia cum novis dominatoribus inire, „cum haec conciliationis ratio, loquitur Summus Pontifex, non aliud ex parte nostra esset, nisi omnino prodere non modo summa Sanctae huius Sedis jura, quae tamquam sacrum et inviolabile depositum ad hanc supremam Cathedram evecti cu­stodienda ac tuenda recepimus, sed etiam et praecipue prodere divinum ministerium) Nobis pro salute animarum commissum, tradere haereditatem Christi in manus aucto­ritatis huiusmodi, cuius opera ad ipsum Catholicae religionis nomen, si fieri posset, de­lendum diriguntur. „Declarat denique aliam Romani Pontificis sortem Romae esse non posse, nisi aut Supremi Principis aut captivi: nec unquam Catholicae Ecclesiae universae *) *) Epist. ad Mich. Imp. — a) Cit. litt-

Next

/
Thumbnails
Contents