Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
66 iisdem probabilius ob aequalitatis omnium civium coram lege principium subtrahitur; posterior autem articuli pars manifeste contra illos dirigitur Episcopos et presbyteros, qui decreta, mandata, encyclicas Summi Pontificis publicare audent, seu rectius dirigitur in ipsum Caput Ecclesiae et Vicarium Christi in terris, quem cum, prout cuperent, punire non possunt, ferire tamen volunt in praesulibus et presbyteris, Summo Pontifici in rebus sacris, spiritualibus et ecclesiasticis obedientiam illam praestituris, quam jure jurando voverunt ac promiserunt. Verissime igitur in Allocutione dicitur: „Ex quo intelligitur ad Nos etiam ex dominantium sententia huius legis telum spectare — — ita, ut Episcopi aut Sacerdotes, qui nostros sermones et monita aut evulgaverint, aut executi fuerint, poenas laturi sint eius praetensi criminis, cuius reatum et culpam Nos uti praecipuus auctor sustinere judicabimur.“ Poenarum attendenda est acerbitas, quibus projectatae legis violatores plectendi decernuntur, de iis scribit Beatissimus Pater in citatis iterato litteris ad Cardinalem Status Secretarium ; „ad extremam ipsi inopiam redigerentur, nisi quae Nos fidelium chari- tas alit, modum Nobis hucusque saltem suppeditasset, pauperis obulum cum ipsis partiendi“, intelliguntur Italiae Episcopi, quorum inopiae ex obulis S. Petri munificentia succurrit Summi Pontificis, quandoquidem eorum haud paucis et misera illa congrua subtrahitur, quae relicta adhuc ipsis fuit. His, quae adusque prolata sunt, duo invictissime comprobantur, nimirum, quod non solum tot praesidia, totque instituta roborata saeculis, invicta tempestatibus, Ecclesiae administrationi tamen prorsus necessaria, hostili violentia et demolitione Romae et in reliqua Italia eversa fuerint, sed eo etiam progressum sit „ut sublime illud munus docendi, vigilandi, animarum saluti prospiciendi, quod Ecclesia a suo divino Conditore accepit, nefario modo impediatur, severissimis poenis indictis ad obstruendum os ministrorum eius, qui dum docent populos servare omnia, quae Christus mandavit, dum instant opportune importune, arguunt, obsecrant, increpant in omni patientia, illud agunt, quod divina eis et apostolion auctoritate praecipitur.“ Ut autem amplius pateat et cognoscatur, quae sit praesens Sanctae Sedis conditio, Beatissimus Pater statum rerum, qualis sub hostili dominatione Romae evolutus, et in quem idem conjectus est, quemve spectare, ac pati cogitur, exponit et adumbrat, ut illi potissimum erroris, falsitatisque convincantur, qui qua voce, qua scriptis asserere, ac divulgare non verentur, sive prout in Allocutione dicitur, qui „obtrudere et persuadere populis conantur, praesentem Summi Pontificis in Urbe conditionem talem esse, ut etiam sub alterius potestatis dominatione constitutus plena libertate fruatur, ac tranquille et plene possit suo supremo spirituali primatu perfungi.“ Vellemus, loquitur Beatissimus Pater, illos, qui haec scribunt aut loquuntur, oculos suos ad ea quae circa nos accidunt, conjicerent, ac alieno paullisper a partibus animo dijudicarent, utrum vere dici possit, Ecclesiae regendae potestatem Nobis divinitus commissam cum eo statu, ad quem Nos adegit invasorum dominatus, posse componi. Vellemus eos agnoscere convicia, injurias, contumelias, quae — contra humilitatem nostram effunduntur.-------Vellemus eos testes esse probrorum et calumniar um, quibus tum amplissimus ordo vester, tum sacri Ecclesiae Magistratus omnibus modis impetuntur, tanto cum administrationis eorum detrimento: testes esse irrisus ac ludibrii, quo augusti ritus ac institutiones catholicae Ecclesiae dehonestantur, petulantiae,qua sanctissima re-