Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

60 quam Romam invaderet, in reliqua Italia omnia jam omnium Ecclesiarum bona occupa­vit, vendidit, dissipavit, nec Ecclesia Romana gratiam invenire poterat. Ecclesiae Romanae bona non eam solum destinationem habebant, ut huius tan­tummodo Ecclesiae usui ac emolumentis promovendis deservirent, sed ut per illa universa­lis Ecclesiae Catholicae indigentiis subveniretur. Majorem insuper dotis suae, in bonis illis constitutae partem Ecclesia Romana non ab Italis, sed ab omnium Regnorum Catholicis benefactoribus accepit, qui non Regni Italiae aerarium ditare, sed Romanam Ecclesiam, reliquarum in Orbe Ecclesiarum Matrem, dotare voluerunt. In spoliatione igitur Ecclesiae Romanae maior commissa est iniquitas, per quam illatum damnum non sola illa, sed uni­versa patitur Catholica Ecclesia. Rem ita prorsus esse, discimus ex Allocutione, quam Bea­tissimus Pater die 23. Decembris 1872 habuit, in qua de lege, spoliationem Ecclesiae Ro­manae decernente observat: „porro lex isthaec, si tamen legis nomine scitum honestare licet, ipsi naturali, divino et sociali juri repugnans, multo iniquior et funestior Romae et circumpositis obtingit provinciis. Profundius enim et acrius jura vulnerat et possessiones universalis Ecclesiae. — — Spoliatio — Romanae Ecclesiae ea occupabit bona, quae plusquam a nostratum donationibus, ab omnium Catholicorum largitate congesta fuerunt, et in hoc uuitatis centro constituta; atque ita quae Ecclesiae universalis usui et incremen­tis fuerunt addicta, in extraneorum lucrum impie convertentur.“ Pergit in sua Allocutione Summus Pontifex : ,,Vix itaque didicimus, alterum e subalpini G-ubernii ministris signifi­casse legislativo coetui propositum ei subjiciendi legem huiusmodi; monstruosam eius in­dolem illico prodidimus per epistolam 16. Junii h. a. datam ad Cardinalen^íostrum a pu­blicis negotiis, ipsique mandavimus, ut novum hoc periculum Nobis impendens sicut cae- * tera, quae patimur, nunciaret Legatis apud hanc Sanctam Sedem exterorum Principum“. Cardinalis Status Secretarius, quod sibi praeceptum fuit, indubie execntus est, quin opta­tus subsecutus fuisset effectus. 6. Expulsio Sanctimonialium e suis Asceteriis. „Deplorare etiam, dicitur in Allo­cutione, coacti fuimus magno numero aedificia, quae pietas fidelium gravibus admodum sumptibus toleratis erexerat, quae christianis Romae temporibus digna erant, quaeque pa­catum hospitium praebebant virginibus Deo devotis, aut Regularium familiis, indiscrimina- tim legitimis possessoribus eiectis occupata fuisse, et in profanos usus destinata“. Sancti- monalium aliae contemplativam, aliae actuosam agebant vitam, nemini fuerant oneri; suis enim ex fundationibus vitae sustentandae media perceperunt, proprias domos incolebant, quas non aerarium status publicum, sed larga privatorum benefactorum munificentia ex­struxerat. Supervenit inimici violenta manus, et Christi sponsas suis e domiciliis ex­turbavit, quasi illis, quia Christi sponsae sunt, nullum foret jus existendi. 7. Institutorum beneficentiae et caritatis ab ecclesiastica administratione avulsio, et aliquorum intenta abolitio. Qua de re Summus Dominus noster inquit : „Adempta in­super fuerunt potestati Nostrae, et sacrorum ministrorum curationi tot pia opera et insti­tuta caritati et beneficentiae exercendae consecrata, quorum nonnulla egestati, aliisque mi­seriis et necessitatibus sublevandis mira munificentia ipsi Romani Pontifices, Praedecesso­res Nostri, et exterarum gentium pia liberalitas condiderant; ac si quae ex iis publicae ca­ritatis operibus adhuc sub Ecclesiae vigilantia manent, lex quaedam non serius roganda

Next

/
Thumbnails
Contents