Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

57 lias illa S. Sedi Apostolicae servit, quove gloriosiora eius sunt de illa Sede, atque de Ec­clesia merita. 2. Suppressio omnium Collegiorum eo fine in Urbe erectorum, ut in iis digni efformarentur Missionar», sive praecones, qui Evangelii lucem in dissitas etiam et inhospi­tas terras perferrent, ad gentes nimirum in tenebris et in umbra mortis sedentes. Iniquitas, quae haec delevit Collegia, prout in Allocutione legitur: „misere subduxit tot populis sa­lutare pietatis et caritatis auxilium, magno cum detrimento ipsius civilis humanitatis et cul­tus, qui a Religionis nostrae sanctitate, doctrina, veritate dimanat." Ecclesia quidem feria VI. in Parasceve quotannis orat pro paganis, ut Deus Omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum; ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum, et unicum Filium eius Jesum Christum. Sed orare non sufficit, verum oportet illis etiam Evange­lium annunciare. Quomodo enim credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt, nisi mittantur? Qui igitur Summum Pontificem in educandis et efformandis Missionariis sive Evangelii praeconibus impediunt, illi eum etiam in mittendo praecones verbi Dei impediunt, et quia gentes barbaiae ac ferae mitescere, et excoli ad civilitatem nulla alia via nisi per Evangelium possint, qui praeconum Evangelii efformationem prohibent, et missionem illorum ta­liter impossibilem reddunt, ii se verae civilitatis et culturae impeditae reos praebent. Non Catholicum sed Protestanten! audiamus observantem’) : „Paganis culturam aeterna cum salute Evangelium attulit. Quid vero attulit Paganis cultura absque Christiana Religione? quaerit idem auctor, et respondet: Crematum ac opium.“ Verissime igitur asseritur, sup­pressionem Collegiorum, de quibus sermo, in ipsius civilis humanitatis et cultus detrimen­tum cessisse. Nec satis erat religiosorum Ordinum domicilia et Missionariorum Collegia suppri­mere; suppressorum insuper Ordinum Monasteria et Collegia, ejectis inde legitimis posses­soribus rapere placuit. Qui enim Urbem invaserunt, dudum asveti tollere, quod non posue­runt , et metere, quod non seminarunt, mox rerum ac bonorum omnium, ad religiosas fa­milias pertinentium , dominos se esse censuerunt, circa quae liberrime disponendi jure se gaudere arbitrabantur, quasi jus fortioris legitimus foret titulus alios depraedandi. De abo­litione autem Romae Monasteriorum sic, ut sequitur, scripsit sub 16. Junii 1872 Beatissi­mus Pater: „Ecquis — ausit inficiari, Religiosorum Ordinum Romae dissolutionem — non solum Romani Pontificis libertatem et independentiam pessumdare, verum etiam ex eius manibus eripere unum e potentioribus efficacioribusque mediis pro universalis Ecclesiae Gubernatione? „Nemo nescit, quemadmodum christianae familiae centrum Roma est, ita religiosas Domos, quae pluribus jam abhinc saeculis ibi erectae sunt, centrum, ut ita dicam omnium Ordinum et Congregationum per catholicum Orbem existentium constituere. Sunt ipsae tot veluti Seminaria indefessis Pontificum Romanorum curis exstructa, piorum oblato­rum exterorum quoque magnanimitate dotata, supremaque pontificia auctoritate, ex qua vitam, disciplinam, consiliumque hauriunt, temperata. Huiuscemodi Domus constitutae ac destinatae sunt ad operarios ac missionaries in quasque Orbis partes immittendos. Quin historia con­sulatur, ut emolumenta perspiciantur christianae reipublicae, atque adeo ipsi humano generia sectatoribus hisce evangelicorum consiliorum allata, sufficit oculorum acie varias Europae ») J. H. A. Ebrard Apologetik, 2. par. §. 314.

Next

/
Thumbnails
Contents