Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
55 VIII. Nostis, quia legistis, Allocutionem Sanctissimi Domini Nostri, habitam in Consistorio, die 12-a Martii h. a. celebrato. „Satagentis, solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista.“ Dum 20. Septembris 1870 Itali — contra datam fidem, quam de cetero nemo dubitavit fore punicam, contra iteratas declarationes, quod Romam expugnare nisi moralibus mediis nolint, contra jus gentium, plus quam decem saeculorum usu, mira populorum consensione, innumerisque pactis conventis roboratum, immisso in Summum Pontificem copioso, quia 60,000 milites, 150 tormentis bellicis adjutos, numerante exercitu, Urbem et Provincias, adhucdum in potestate eiusdem positas, sacrilege invaserunt et in suam potestatem redegerunt, quae media, — moralia fuisse nemo dixerit, novi dominatores plenis buccis annunciaverunt, se temporali dumtaxat Summi Pontificis principatui ac potestati finem imponere voluisse, nec alia intentione, quam ut idem a curis et sollicitudinibus civilis Principis solutus, tanto liberius ac expeditius ad procurandas Ecclesiae res incumbere possit, et summa populi reverentia ac dilectione circumvallati Ecclesiae Capitis Majestas eo splendidius refulgeat; in votis iccirco sibi esse, ut spiritualis Summi Pontificis Potestas et Auctoritas sarta tecta maneat, ut in huius ille imperturbato exercitio plenissima gaudeat libertate, ut porro ecclesiastica omnia instituta in statu pristino perseverent, verbo ut Ecclesia in suis juribus, tenutis, fundationibus conservetur. Hae post tergum Summi Pontificis Guberniis etiam exteris liberaliter depromtae declarationes, ac his additae promissiones valebant ad fucum faciendum, eoque solum dirigebantur, ut ad tantam iniquitatem attonitos ac de statu Summi Pontificis anxios ac sollicitos Catholicorum animos tranquillos redderent. Sed vero his declarationibus promissionibusque ignot& dumtaxat fallere se passi sunt, notis illae derisui erant, quemadmodum et ipsi promittentes. Summum Pontificem certe non fefellerunt, qui ne momento quidem dubitavit, immo clare et praevidit, et praedixit, promittentes suis promissis omnia contraria facturos, nihilque intentatum relicturos esse, ut Ecclesiam ipsam opprimant, et spiritualem etiam Summi Pontificis Auctoritatem evertant. En verba Sanctissimi Domini Nostri: „Simulatae inquit, atque infidae promissiones, quas iis funestis diebus ipsi (novi dominatores) super rebus nostris Guberniis exteris obtulere, declarantes, se velle obsequium et honorem reddere libertati Ecclesiae, et liberam ac plenam esse velle Romani Pontificis potestatem, efficere non potuerunt, ut Nos vana spe illecti, non penitus praeciperemus animo, quae luctuosa et misera Nos sub eorum dominatione manerent; quin probe conscii consiliorum impiorum, quae propria sunt hominum, quos novarum rerum studia, et sceleratum foedus consociat, aperte praenunciavimus eam sacrilegam invasionem non tantum spectare ad civilem Nostrum Principatum opprimendum, quantum ad destruendas facilius, temporali nostra dominatione oppressa, institutiones omnes Ecclesiae, ad evertendam Sanctae Sedis Auctoritatem, ad vicariam Christi potestatem, quam licet immerentes gerimus in terris, omnino labefactandam.“ Nr. 1910. Ia postremam Summi Pontificis Allocutionem observationes. ► i