Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

49 VII. Institutum sive Congregatio Virginum Anglicanarum, cuius primordia a Maria Ward, ex Anglia sua patria cum aliis viginti duabus virginibus ob catholicae fidei profes­sionem ejecta, lectissima Virgine repetenda sunt, quamvis a duobus jam, et quod excedit saeculis floreat, ac per sexus sequioris prolium catholicam educationem et institutionem de Ecclesia ac civili societate optime mereatur, formali nihilominus, ut aiunt, S. Sedis confir­matione caruit. Haec agentibus iis potissimum eiusdem Instituti ac professionis Virginibus, quae in Anglia et Indiis Orientalibus degunt, concessa est ope Decreti, quod vel ideo sub­nectere placuit, cum praelibatum Virginum Institutum in hac quoque Archi Dioecesi non desideretur, quae prolibus educationem et institutionem solerter ac gnaviter impendendo utilissimam profecto praestant operam. Nr. 1800. Decretum con­firmationis Instituti Virgi­num Anglica­narum. Decretum Approbationis et Confirmationis Instituti Beatae Mariae Virginis. Religiosae Mulieres Congregationis B. Mariae Virginis, quae alicubi Virgines Anglicanae appellantur, enixe postularunt a SSmo Domino Nostro Pio, Divina Providentia Papa IX., ut Institutum, quod ipsae profitentur, et cujus Regulas Clemens XI. sa. me. anno 1703 per Literas Apostolicas in torma Brevis adprobaverat, auctoritate apostolica benigne adprobare ac confirmare dignaretur. Quandoquidem vero RR. PP. DD. Episcopus Be- verlacensis, atque Episcopus Rodiopolitanus Vicarius Apostolicus Fatuae m Indiis Orienta­libus, Sororum Oratricum preces apprime commendarunt, atque optimum testimonium de earum Instituto atque operibus praebuerunt, Sanctissimus Dominus, de consilio Emmorum ac Rraorum Patrum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, qui in generalibus co­mitiis diei 29. Januarii, 1877 petitionem Sororum Beatae Mariae Virginis mature perpen­derunt, in Audientia diei 4. Februarii ejusdem anni, referente infrascripto Sacrae Congre­gationis de Propaganda Fide Pro-Secretario, Institutum de quo agitur benigne adprobavit ac confirmavit, ac praesens in rem Decretum expediri praecepit. Datum Romae ex AEd. S. Congnis de Propaganda Fide, die 15. Fe­bruarii, 1877. L. f S. Strigonii, die 12-a Aprilis, 1877. AI. Cardinal. Franchi, Praei. J. B. Agnozzi, Secret.

Next

/
Thumbnails
Contents