Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
47 Qui dubium illud, de quo in praecedentibus sermo fuit, movit, et S. Rituum Congregationi proposuit, ut ex Grardellino discimus1), Sacerdos erat, Caeremoniarum Magister, cuius utinam exemplum sequerentur omnes Presbyteri, quibus circa legum aut canonum sensum dubia oboriuntur, ut nimirum clarificationem prius, quam ad agendum se determinant, quaererent. Sane multae legum transgressiones impedirentur, abusus non tam facile invalescerent, et saepe ipse Sacramentorum valor periculo haud objiceretur. E responso, quod Sacerdos ille die 7. Decembris 1844. a S. Rituum Congregatione retulit, cognoscent omnes DD. Curati, quod Oleum consecratum , atque feria V. in Coena Domini distributum ac ad VADiaconales Districtus absportatum commiscere cum oleo non consecrato nullatenus liceat, sed consecratum Oleum purüm ac immixtum ad singulas parochias expediendum, ac deinceps in administratione Sacramentorum adhibendum sit, vetere sive prioris anni Oleo extra usum posito, ac in lampade, quae coram SSmo Sacramento collucet, combusto. Vetus autem Chrisma (sic legitur in Pontificali Romano) et Oleum Catechumenorum, et Infirmorum, si quod remanserit in ampullis, ponitur in lampadibus Ecclesiae ante Sacramentum, ut comburatur. Reliquum autem, quod est in pyxidibus, sive capsulis cum bombice, igni comburitur; et novum deinde cum novo bom- bice in pyxidibus, sive capsulis imponitur. Pro directivo autem notitiae statu significo, quod pro consecrandis Oleis nova, eaque ampliora vasa fieri.jusserim, eo praecise scopo, ut parochialibus Ecclesiis de iisdem ss. Oleis abundantius provideri valeat. Strigonii, die 14- a Martii, 1877. DiIro bac statione concursus in diem 12-am Aprilis, a. lab. praestituitur. Emolumenta ejus praeter habitaculum, quod in aede docentis primarii existit, l atque uno cubili, culina et dispensa constat, sequentibus comprehenduntur: ab ejate Dominio in aere parato 90 fini et 7 org. ligni mixti, pretium 72 florenorum adaequantes, e quibus attamen et locale Classis I.calefieri debet; a Communitate praeter hucdum solutos 126 finos ab eadem novissime resoluti 112 fini; ut adeo universalis proventuum summa annuos 400 finos efficiat. Libelli supplices, Senatui sehol. cath. Oppidi Vág-Sellye inscribendi, exhibeantur ARD. Carolo Késmárky, Surr. VADiac. et Parocho Farkasdensi. Strigonii, die 14-a Martii, 1877. Nr. 1401. Statio doeen- tis secundarii in Oppido Viig- Sellye vacat. Pro hac labii slavici statione concursus iu diem 12-am Aprilis, a. curr. defigitur. Emolumenta ejus sunt: 2 jug. ager, proprio marté cultivandus; 100 org. □ cauletum; a Communitate 5 metr. pos. siliginis et in aere parato 63 fini. Titulo didactri solvuntur docenti circiter 83 fi. 30 xri, quibus accedunt a prolibus colonorum 35. metr. pos. tritici, ab inquilinorum vero totidem metr. siliginis. Habitatio constat e 2 cubilibus, culina et camera cum adjacente hortulo postdomali '4 jug. Nr. 1402. Statio docentis in Bizér, filia matris Aranyosma- róili vacat. <) Decreta authentic. S, ft. C. vol, IV.