Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
44 Omnium autem unctionum, quas Ecclesia sive in dispensatione Sacramentorum, sive in aliis quibusdam sacris actionibus adhibet, materia, ut aiunt, est oleum olivarum, nec aliud, quam oleum ex olivis expressum in Coena Domini consecratur, ita tamen, ut in chrismate balsamum oleo admisceatur. Triplex itaque distinguitur oleum sanctum, quod Episcopus feria V. in Coena Domini benedicit: 1. Oleum infirmorum, quod non inservit, nisi pro Unctione extrema infirmorum. Hoc etiam oleo inunguntur campanae ab extus. 2. Oleum Catechumenorum, quo unguntur baptizandi in pectore et inter scapulas, atque digiti neo-mystarum in s. Ordinatione, Reges quoque et Reginae, etc. 3. Chrisma, quod adhibetur in Sacramento Confirmationis, in Caeremoniis Baptismi Sacramento jam collato, in consecratione Episcopi, in consecratione item calicis, patenae, altaris, Campanarum interius e. s. p. Triplex autem hoc olei genus, ut idoneum reddatur organum divinae misericordiae ad ungendum spiritualiter, et sanctificandum ea, quibus rite adhibetur, id fit per Ecclesiae benedictionem et consecrationem „quia, ut observat superius jam laudatus Auctor antiquus, sanctificatis elementis, jam non propria natura praebet effectum, sed virtus divina potentius operatur, sed adest veritas signo, et spiritus sacramento, ut et ipsis rerum efficientiis gratiae dignitas pateat, et interiori homini quanta ex his detur auctoritas, deiformi conversatione et coelestibus moribus innotescat. — Ex huius Unctionis beneficio et sapientia nobis et intellectus divinitus datur; consilium, et fortitudo coelitus illabitur; scientia, pietas et timor inspirationibus supernis infunditur. Hoc oleo uncti cum spiritualibus nequitiis colluctamur, nec foetoribus spuriis imbui possumus, qui balsami spiritualis odore fragramus.“ Haec de oleis, quae feria V. majoris hebdomadae consecrantur, in genere dicta sufficiant. Ad oleum infirmorum in specie, cuius tam frequens est in cura animarum pastorali usus, attentionem reflectere volui meorum in vinea Domini Cooperatorum, quod nimirum oleum elementum sive materiam constituit Sacramenti Extremae Unctionis, quo, prout loquuntur Patres Tridentini ‘) Clementissimus Redemptor tamquam firmissimo quodam praesidio finem vitae nostrae munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quaerat, et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit: nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam quum impendere nobis exitum vitae prospicit. De hoc oleo Rituale Romanum, atque etiam Dioecesanum, quo utimur, haec praecipit: „Habeat Parochus loco nitido, et decenter ornato, in vase argenteo, seu stanneo, diligenter custoditum sacrum Oleum infirmorum, quod singulis annis feria V. in Coena Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est. Id tamen si forte infra annum aliquo modo ita deficiat, ut sufficere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico oleo non benedicto, in minori quantitate superinfuso, reparari potest.“ Ideo autem in hac Ritualis Instructione statuitur, ut habeat Parochus sacrum Oleum infirmorum, ab Episcopo feria V. in Coena Domini benedictum, quia alio, quam illo oleo ») sess. XIV. doctrina de hoc Sacr.