Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
CIRCULARES D10ECESANAE. i *) Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Ad SSmum Eucharistiae Sacramentum, adeoque etiam ad Missae Sacrificium, in quo illa Deo Patri placens hostia Jesus Christus in odorem suavitatis offertur, nonnisi cum < debita praeparatione accedendum esse docuit ac decrevit SS. Concilium Tridentinnm his, verbis: ') „Si non decet ad sacras ullas functiones quempiam accedere nisi sancte, certe quo magis sanctitas et divinitas coelestis huius Sacramenti viro Christiano comperta est, eo di-f ligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim quum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus2): „Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini.“ Quare communicare volenti revocandum est in memoriam eius praeceptum3): „Probet autem se ipsum homo.“ Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis,quantumvis sibi contritus videatur,absque praemissa sacramentali Confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desft illis copia confessoris. Quodsi necessitate urgente sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur.“ Cui doctrinae ac decreto respondet Can. XL, in quo postquam anathemate perculsus fuisset is, qui dixerit solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum hoc Sacramentum, additur: „Et, ne tantum Sacramentum indigne, atque ideo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantum- cumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris, necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem.“ Statum gratiae sanctificantis, sive immunitatem a peccato mortali in suscipiente Sanctissimam Eucharistiam in Ecclesia semper fuisse requisitam SS. Patres et antiquissimi Scriptores perhibent. Jam S. Cyprianus4) graviter insectatur eos, qui sacram confessionem praetermittunt, communicare volentes. „Spretis his, inquit, omnibus atque contemptis (intelligit verba superius in decreto Concilii Tridentini citata) ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur cor.pori eius et sanNTr. 742. Ad Missum selebrandam it Eucharistiam sumen- lam rite dispositos ac praeparate s iccedere oportet. *) Sess. XIII. cnp. VII. — I. Cor. 11, 29. — 3) ib. v. 28. — Lili. de lapsis. —