Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
33 in eos conjiciuntur: non quod rapuerint, aut sacrilegii vel adulterii crimine se devinxerint, aut aliud quidpiam, quod prohibitum sit, perpetraverint, huius ordinis damnatur: sed quia Christum per pauperes minime coluerunt.“ Dico cum S. Bernardo1): „Delectabitur in crassitudine anima mea, si infatigabiles cognovero vos in studiis salutaribus et honestis. Gaudeo enim, non quia quaero donum, sed requiro fructum. Libenter accipio beneficium, quod prosit danti, alioquin non ambulo in caritate, quae non quaerit, quae sua sunt.“ Pro stabili dote pristino suo vigori restituti Fundi Auxiliaris emeritorum ac deficientium Sacerdotum do 20,000 florenos in chartis relutae decimae, hoc jam anno in emolumentum praedictorum Sacerdotum, ac deinceps quoque semper fructificaturos. Strigonii, anniversaria praeconisationis meae Archi - Eppalis die 22-a Februarii, 1877. Statuta Fundi Auxiliaris emeritorum ac deficientium Sacerdotum. 1. Basis, cui hoc Institutum superstruitur, est Charitas. Sperare licet, hanc in quovis dioecesano Sacerdote ita abundantem esse, ut annuas quaspiam symbolas a currente 1842. inchoando, conferre non abnuat. Nullius liberalitati limes ponitur; satisfecisse tamen censebuntur ii, qui beneficium quadringentorum et ultra flor. Conv. Mon. tenent, annuis 4 finis Conv. Mon., alii, qui beneficio supra 300 fl. inferente potiuntur, annuis 3 fl. Conv. Mon., demum qui 300 fl. vel infra hanc congruam beneficium obtinent, annuis 2 finis; Cooperatores denique annue fl. 1 -o ad dotationem dicti Instituti concurrendo. 2. Collecta, praevio modo primis duobus annis componenda, quin illico erogetur, in calculum sumetur, ut de fundo certa notitia haberi, et apposite ad hanc ratio ad- ministrationis, dispensandarumque subventionum iniri possit. Ipsa vero participatio mox anno 3-o initium sumet. 3. Participabunt illi Fratres, qui normali pensione e Dioecesano fundo percipiendo qua bene meriti Ecclesiastici viri, digni reputati sunt; Correctionalistae proin excluduntur. E prioribus porro, sive normali pensione donatis emeritis Fratribus, initio quidem omnes ad succursum ex auxiliari hoc Fundo percipiendum admittentur, deinceps tamen non alii illum obtinebunt, quam qui ad conflandum ejus fundum annue symbolas suas contulerunt, adeoque Instituti hujus commembra facti sunt, et per intermissam symbolae suae solutionem talia esse non desierunt. 4. Fundo ita admittente, is participationis modus defigetur, ut aliqui 80 flnos Conv, Mon. pro ratione meritorum, ac aliorum cujuscunque adjunctorum obtineant, — salva insuper pensione normali, quae ex Fundo Dioecesano Deficientium Sacerdotum assignari solet. 5. Administratio auxiliaris hujus Instituti Domino Fundi Deficientium Sacerdotum Administratori concredetur, qui de illo, ob amorem Fratrum gratis administrando, distinctas Rationes Archi-Episcopo et Venerabili Capitulo reddet. Status autem Fundi cum diserta quottarum et commembrorum, prout etiam participantium, et summae illis assignatae designatione quovis anno typis imprimetur et distribuetur. *) *) epist. 100. —