Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
32 augmentum convertantur. Praesentibus itaque dispono ac declaro, ut Fundus auxiliaris statutis suis, 16. Martii, a. 1842. latis ac publicatis, sed in quibusdam punctis opportune revidendis, conformiter et administretur, et dispensetur. Scopo hoc ipsa illa statuta in subnexo cum V. Clero communico, quamvis eadem in quolibet parochiali Archivo praesto esse supponam. E tenore statutorum natura, destinatio, administratio, dispensatio fundi, obligatio item non quidem juridica, sed moralis Clero incumbens relate ad hunc fundum omnibus ac singulis innotescent. Dixi revidenda fore statuta, potissimum utique in accidentalibus partibus, circa quae igitur opiniones in proximis Districtualibus Congregationibus depromendas ultro ac libenter audiam, et depromptas simul cum V. Capitulo Metropolitanae Ecclesiae meae ad trutinam revocabo ac expendam, citra cuius consilium jam vel ideo nihil circa mutationem vel modificationem statutorum disponam, quod ex antiquis, iisque voluminosis, quae legi actis, indubitanter compererim, praelaudatum V. Capitulum tenera semper, vere- qué fraterna sollicitudine circa sortem emeritorum ac deficientium Sacerdotum tentum fuisse, scopoque hoc nec majora refugisse sacrificia. Dum anno superiori hoc ipsum objectum in Districtualibus Congregationibus ventillaretur, variae de modo succurrendi emeritis ac deficientibus Sacerdotibus depromptae sunt opiniones, bisque convenienter factae sunt propositiones. Duas illarum silentio premere non potui. Placuit aliquibus proponere, ut Institutum S. Adalberti cassetur, seu omnibus ac singulis deficientibus Presbyteris commune reddatur. Sed haec propositio, quia illa in expressam fundatorum intentionem, quae sancta sit oportet, impingit, et statuto septimo Instituti adversatur, sed etiam ideo, quia Deus odio habet rapinam in holocausto ‘), acceptari nequit. Placuit aliis juridicam obligationem imponere omnibus et singulis annuis suis symbolis concurrendi ad danda emeritis et deficientibus Sacerdotibus subsidia. Sed dusit, ut Fundus auxiliaris charactere suo, qui charitativus est, exuatur. Tali insignitum charactere charitati, velut basi innixum Fundum vigere decet inter Sacerdotes, tamquam Ministros illius Dei, „qui caritas est“2), et tamquam discipulos illius Divini Salvatoris, qui dixit’): „In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem“, veram utique dilectionem seu charitatem intellexit, non simulatam, de qua loquitur S. Ambrosius dicens4): „Simulata caritas in his est, qui in necessitate suos deserunt fratres.“ Ad Fundum hunc Auxiliarem charitativum conservandum sufficit sola illa sanctiot qua illum circumvallavit ac munivit statutum 6., ubi haec leguntur: „deinceps non alii illum (succursum ex fundo) obtinebunt, quam qui ad conflandum eius fundum annue symbolas suas contulerunt, adeoque Instituti huius commembra facti sunt, et per intermissam symbolae suae solutionem talia esse non desierunt.“ Id, quod postulat justitia, observante Ven. BedaJ): „Beneficium, qui dare nescit, injuste petit. Seminate in benedictione, ut de benedictione metere valeatis. Fertilis enim ager — Dei manus est, quidquid in eam reposuistis, fructum reddet centuplum.“ Beneficentiae et communionis nolite oblivisci®). Causam explicet S. Gregorius Naz.: „An tu, quaerit idem S. Doctor7), beneficentiam arbitrii tui esse putas, non necessitatis? Et respondet: „Quam ipse quoque vellem, ita esset, atque etiam existimarem, sed mihi metum sinistra illa incutit, et lioedi et probra, quae a judice i) i) Ia. 61, 8. __ •) 1. Joan, i, 16. — *) Joan. 13, 35. — *) supsr 2. Cor. 6. — •) in suis proverb. — «) Hebr. 13, 1 6. — ’) Orat. t. 1.