Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

30 stituti S. Adalberti). Et ideo in Instructione adVV. Fratres Archi-Diaconos — data enunci- avimus, illos Sacerdotes, qui ad fundum deficientium (Institutum S. Adalberti intelligitur) summam, annuis suis ad fundum auxiliarem oblatis notabiliter majorem contulerint, non amplius obligari, ut ad eumdem fundum auxiliarem symbolis suis concurrant. Sed vero usu et experientia didicimus, frequentius emergere casus, in quibus subsidia sunt danda illis fra­tribus, quos Dominus aut per incendium vel aliam damnificationem, aut graviori infirmitate visitaverit. Usu venit his in adjunctis piam Fratrum liberalitatem provocare, quae certe non semel insigniter exercita summum Nobis adtulit solatium. Sed aeque negari non po­test, frequentiores eiusmodi subsidiorum provocationes Fratribus, alioquin multo onere gra­vatis, difficulter accidere. Id quoque certum est, securius Capitale non dari, quam Fratrum symbolas, annue dari solitas. Et ideo sicut V. Metrop. Capituli, ita quoque Cleri Dioecesani consensum Nos enunciaturos speramus, dum praesenti statuto decernimus, ut Fundus auxi­liaris ultro quoque in suo vigore persistat, neque amplius bene meritis pro honesta susten­tatione, sed damnificatis, vel infirmitate pressis Fratribus pro juvamine serviat. Hac ratione id Nos obtenturos speramus, ut neque Cassa Dioecesana insolitis oneribus gravetur, neque frequentiores subsidiorum provocationes Clero Nostro molestae accidant. Aliud esset, si, quod Deus misericors avertat, Cleri pars maior notabile aliquod damnum pateretur, quia tunc insufficientiam fundi auxiliaris caritas fraterna succolare deberet.“ Quod Fundus Auxi­liaris, suae per hoc Statutum Visitationis Canonicae, praestabilitae destinationi conformiter in subsidia Cleri conversus fuerit, rationes de administratione illius praestitae perhibent, quibus testantibus anno mox praeterlapso ex dicto Fundo in subsidia Cleri 2800 fl. im­pensi fuerunt, quae tanta summa impendi potuit ob majorem e priori anno cassae remanen- tiam. Probe autem tenendum, et prae oculis habendum est, destinationem, vigore Statuti huius Visitationalis Fundo auxiliari inditam et assignatam a finibus, ob quos praedictus Fun­dus a. 1842. erectus est, non penitus abludere; statutorum enim Fundi Auxiliaris puncto 6. sic disponitur: „Si ab annuis auxiliaris fundi subventionibus notabilis quaedam summa su­pernataret, haec in Capitalia redigetur, omni cum securitate elocanda, coque subservitura, ut ex illorum censu Curati pauperiores, nondum ad statum pensionis positi, pro cura infir­mitatis, vel facilius tolerandis quarumdam calamitatum damnis auxilium domi suae obti­neant.“ Sperabatur per erectionem et dotationem Instituti S. Adalberti id obtentum iri, quod per Fundum Auxiliarem primo ac principaliter intendebatur: provisio nimirum congrua atque sufficiens emeritorum ac deficientium Sacerdotum. Sed vero huic exspectationi opta­tus non respondit effectus; cum enim Sacerdotum antelati Instituti numerus ad octo re­strictus fuerit, et ob statum fundi restringi debuerit, reliquorum emeritorum ac deficientium Sacerdotum providendorum omne onus ad Fundum deficientium Ordinarium recidit, qui autem tanto ferendo oneri impar est, ac ideo supererogatis expensis, hocque a multis jam annis gravari debuit ac debet, quemadmodum e rationibus, superius communicatis, innotescit. Fundus Dioecesanus suas habet proprias destinationes, ob quas tantis premitur oneribus, ut nonnisi penes maximam in faciendis erogationibus circumspectionem et par­simoniam inhaerentibus sibi obligationibus respondere Fundus ille valeat, cuius statum minime latere volo V. Clerum, ac ideo illum e rationibus anni prioris erutum isthic ob oculos sisto:

Next

/
Thumbnails
Contents