Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
22 valeatis.1' Singulis Sacerdotio initiatis imposita fuit stola sive orarium, dicente Episcopo: „Accipe jugum Domini“, atqui Orarium est propter orationem ad populum habendam, ut observat Concilium Toletanum IV. Meminerint verborum S. Pauli ‘): „Qui bene praesunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo, et doctrina.“ Synodus Provincialis Coloniensis a. 1860. celebrata2) de munere sacri oratoris sic loquitur: „Gravissimum sane et plane eximium sacri oratoris est munus. Originem enim si attendis, Prophetarum, Apostolorum, ipsiusque Christi premit vestigia; si finem, Dei Omnipotentis gloriam et animarum provehit salutem; si res, quas ennunciat, divina pandit mysteria; si illos, ad quos loquitur, animae immortales et Christi sanguine redemtae vocem eius auscultantur; si adversarios, contra quos nitendum est, portae interi validissimas objiciunt acies; si auxilia, quibus juvatur, Ecclesia opem divinam implorat, Spiritus Sancti gratia, Christus ipse ei praesto est; si denique laborum proemium, fulgebunt . . . qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates-“ Et addit „munus gravissimum diligentissimam requirit praeparationem.“ Quae cum ita sint, nemo vestrum mirabitur, quod Synodus Provincialis Strigoniensis superius jam memorata 3) clericos a praedicando verbo Dei arcendos decreverit praeceperitque: „Prohibent Patres Clericis ad Subdiaconatum necdum promotis in Ecclesia sacrum sermonem ad populum habere, vel ibidem institutionem catecheticam fidelibus impertire.“ Haec prohibitio non est nova, sed antiquissima, immo illa semper in Ecclesia viguit. Jam S. Leo M. statuit 4): „Praeter eos, inquit, qui sunt Domini Sacerdotes, nullus sibi praedicandi jus audeat vindicare. . . quia etsi optandum est, ut omnes Ecclesiae Filii, quae recta. et sana sunt» sapiant, non tamen permittendum est, ut quisquam extra sacerdotalem Ordinem constitutus, gradum sibi praedicatoris assumat, cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi Corpore et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent.“ Hoc idem edixit in alia sua Epistola5) S. Pontifex, „et hoc specialiter statuentes, inquit, ut praeter Domini Sacerdotes nullus audeat praedicare“, quae S. Leonis prohibitio recepta quoque est in Corpus Juris Canonici 6). Franciscus Monacellus ?) refert resolutionem S. Congregationis Episcoporum et Kegularium latam in una Caputaquen. 14. Decembr. 16S6.,inquacum quidam Andreas Sanson, aetatis annorum viginti unius licentiatus in philosophia et theologia, praedicare vellet tempore Quadragesimae in uno e locis Dioecesis Caputaquensis, et Episcopus licentiam concedere renuisset, hanc obtinere sperans a S. Congregatione, ad illam recurrit, sed ibi repulsam passus est. „Ex quo datur intelligi, observat Monacellus, quod ab Episcopi rejectione non datur reclamatio, nec admittitur rejectus.“ Hanc legem, vi cuius Clerici a sacris ambonibus arcentur, nemini Curatorum ignorare licet, quippe quae cum caeteris praelaudati Provincialis Concilii, a S. Sede Apostolica quoque approbatis decretis, in Synodo Dioecesana, a. 1860. celebrata, publicata, sicque ad omnium notitiam perlata fuit. Quomodo igitur accidere potuit, ut in quadam Archi-Dioecesis huius parochiali Ecclesia, anno mox praeterlapso, publice ad concionem e sacro suggestu, ex Cathedra, loco post Altare sacerrimo, ad concionem dixerit juvenis, nec clericus quidem, quia e Seminario alterius Dioecesis depulsus et ad saeculum relegatus? Praecitatam legem i) i Tim. 5, 17. — 2) cap. XXI. de verbi div. praedic. — s) De Ordin. — *) epiat. ad Maxim. — ‘) ad Theodoretum. — ’) c. adjicimus Caus. 16. quaest. 1. — ’) Formul. legal, pract. parte II.