Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
15 desiderio desideravit hoc Pascha manducare nobiscum; *) super vinum et triticum ruminabimus 2) exercentes nos in sanctis meditationibus; *) oportet enim tunc fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, quando pro omnibus hominibus Deo sacrificium obtulimus; sic enim facientes, 4) placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui, in quibus primi illi Sacerdotum Principes Apostoli, erant perseverantes quotidie in oratione et fractione panis. *) Non autem miremini, quod imminente solemni observantiae quadragesimalis jejunio, pro injuncto mihi pastoralis sollicitudinis officio, praesentibus litteris de Sanctissimo Missae Sacrificio quaedam prompserim, quae ad illud summa, qua par est, pietate ac reverentia tractandum animos vestros excitent. In illo enim Sacrificio „totum mysterium salutis nostrae comprehenditur" ut ait S. Thomas,6) quod Christo capiti suo et Summo Sacerdoti conjuncta Sancta Catholica Ecclesia in hoc ipso Sacrificio quotidie frequentat, „quia quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur.“ 7) In hoc Sacrificio Missae idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel cruente se obtulit, aiunt PP. Tridentini.s) Nihil igitur utilius, nihil magis proficuum, imo necessarium, ruam sanctissimum hoc Sacrificium perS. Quadragesimae tempus celebrantes, et mysteria eius studiosius meditantes „aspiciamus in Auctorem fidei et Consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem“ 9), dicamusque cum S. Augustino ,0): „O anima mea, insignita Dei imagine, redempta Christi sanguine, desponsata fide, dotata spiritu, ornata virtutibus, deputata cum angelis, dilige illum, a quo tantum dilecta es: intende illi, qui intendit tibi: quaere quaerentem te : ama amatorem tuum : a quo amaris, cuius amore praeventa es, qui est causa amoris tui. Ipse est meritum, ipse proemium, ipse fructus, ipse usus, ipse finis, ama illum, qui eduxit te de lacu miseriae et de luto faecis. Elige illum amicum luum prae omnibus amicis tuis, qui cum omnia subtracta fuerint, solus tibi fidem servabit in die sepulturae tuae, cum omnes amici tui recedent a te, ille non derelinquet, sed tuebitur a rugientibus praeparatis ad escam, et conducet te per ignotam regionem atque perducet ad plateas supernae Sion, et ibi collocabit te cum Angelis ante faciem Majestatis suae.“ Quae circa observantiam jejunii quadragesimalis, et dispensationem in lege, illud praecipiente, alias dispositum fuit et ordinatum, hoc etiam anno valeant. Meminerint autem DD. Curati, ut ad exigentiam Brevis Apostoliéi sub 15-a Octobris 1876 Nr. 4538 publicati, et conformiter ordinibus, eatenus abhinc editis et praescriptis, fideli populo dispensationem Apostolica Auctoritate concessam in lege abstinentiae ab esu carnium Sabbati per annum diebus et in specificatis Vigiliis denuncient. Strigonii, festo SSmi Nominis Jesu, sive Dominica II. post Epiphan. in diem 14-am Januarii incidente, 1877. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. *) Lac. 22. 15. — •) Cf. Oseae 7. — ») I. Tim. 2, 1. — *) Mal. 3. 4. — ») Act. 2. 42. — ♦} Qa. 83, art. 4. — *) Secr. Miss. Domin. 9. post. Pentec- — •) Sess. XXII. de Sacrif. Missae 2. — •) Hebr. 12, 2. — <•) In Mare. e. 24.