Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
14 Actio haec — tam excelsa est a majori parte Sacerdotum inter alias maxime vilipensa, et ut ita dicam conculcata. Proh pudor! dum personam agunt in theatro, majorem attentionem adhibent hi histriones ad actionem scenicam, quam illi sacerdotes ad actionem sacrificati- vam, ad Missam; et aliqui eousque pertingunt, ut eam intra horae quadrantem, vel etiam minus spatium absolvant, quod qualiter a peccato mortali excusari possit, non video, etiamsi sit Missa Defunctorum; fieri enim non potest, ut in hujusmodi temporis angustiis celebretur sine gravi perturbatione, syncopatione vocum ac caeremoniarum, sine gravi defectu reverentiae et gravitatis requisitae ad tantum Sacrificium, immo sine gravi scandalo ipsorum etiam saecularium.“ Igitur Mi«sam celebraturi excitemus nos ad praeparandas Unigeniti Filii Dei vias, orando Deum, ut Spiritus Sanctus adveniens templum gloriae suae nos dignanter inhabitando perficiat, et conscientias nostras visitando purificet, quatenus veniens Dominus Noster, paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Consideremus dein, an cor nostrum inclinet ad sacrificandum propter solam retributionem temporalis mercedis; quia quanti i) mercenarii in domo Dei comedunt panem sanctum vitae aeternae, et bibunt calicem salutis perpetuae, non propter Christum, sed propter lucrum, quaestum existimantes pietatem.2) Cum tamen Sacrificium hoc eo fine offerendum sit, ut honorificetur in illo Deus et Pater Domini Nostri Jesu Christi; J) et quia nihil pretiosius habemus, quid retribuamus Domino pro omnibus, quae retribuit nobis, quam si calicem salutaris accipiamus, et nomen Domini invocemus. Porro ut carnem Christi et sanguinem sumentes, ipse jugiter in nobis maneat et nos in eo4), et efficiamur unum cum illo, sicut ille et Pater unum sunt. Item, ut onerati gravi jugo, quod portant omnes filii Adam, a Christo reficiamur,juxta quod ipse dixit: „venite ad me omnes, qui laboratis et onerat^estis et ego reficiam vos“ 5). Demum, ut tanta mysteria sicut sanctis ad honorem, ita nobis proficiant ad salutem, et illi pro nobis intercedere dignentur in coelis, quorum per haec sacrificia memoriam agimus in terris. Sed et caritas proximi urgeat nos, ut sacrificemus tam pro vivis, quam pro defunctis, ita ut sanguis Christi, qui effusus est super ara crucis, de altari clamet ad Deum magis, quam sanguis Abel °), non ad vindictam, sed ad misericordiam pro omnibus hominibus implorandam. Denique infirmitates nostrae, tribulationes nostrae, necessitates nostrae compellant nos, ut Dei opem per Sacrificium Altaris efflagitemus, scientes quia virtus de illo exit,7) et sanat omnes, et quia s) si no- biscum erit in tribulatione, eripiet nes, et glorificabit nos, et non jam cibabit nos pane lachry- marum, sed hauriemus in gaudio de fontibus Salvatoris.lJ) Cum autem sumpserimus Corpus et Sanguinem Christi, caveamus, ne statim anima nostra nauseet super cibo isto praestan- tissimo ac pretiosissimo, ,0) caveamus, ne statim peracto sacrificio ad solitas extraversus mentis evagationes redeuntes, in eorum numero inveniamur, de quibus dixit David11): „filii mortis estis vos, quia non custodistis Christum Domini“; teneamus ergo illum et custodiamus caute, 12) intremus cubiculum cordis nostri, et clauso supernos ostio sensuum'3) primo in omnibus gratias agamus Deo per Filium eius Jesum Christum, qui dedit pro nobis se nascens in socium, se moriens in pretium, convescens in edulium, ut postea regnans se det in proemium. Gratias agamus, quia |4) maxima et pretiosa magno nobis donavit affectu, quia >) Cf. Lue. 15, — ‘) Cf. I. Tim. 5, 6. — 3) Cf. Eom. 15, 6. — ‘) Cf. Joann. 6. — s) Matth. 11, 28. — •) Hebr. 12, 24. — *) Luc. 0, 19.— ») Cf. Psal. 90, 15. — •) Cf. Isai. 12.— 10) Cf. Num. 21. — »») 1. Reg. 2G. 16. —»“) Cf. Matth. 26, 48. ---- «) Cf. 1. Thess. 2, 13. — “) Cf. 2. Pet. 1. 4. —