Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

XX. Rigidissimi Trappistarum Ordinis Alumni ante decennium, cum in Monarchiae Austriaco-Hungaricae gremio pedem figere, prout volebant, non potuerint, in Bosniam, Turcici Imperii Provinciam, commigrare coacti fuerunt, ubi ultro facultatem ac licentiam tam considendi, quam secundum regulas suas vivendi obtinuerunt pro maximo circum- iacentis populi emolumento. Alia inter beneficentiae opera, quae exercent, colligunt derelictos orphanos, et collectos non tantum educant, et in elementaribus scholis docent, sed adul- tiores alios in opificiis, alios in agricultura instituunt, in qua, ut quidem nemini ignotum esse existimo, Trappistáé singulariter excellunt. Nunc iam pro orphanis domum struere •moliuntur, immo agressi sunt non alio, quam collecto ex eleemosynis aere, cuius ali­quam partem erga Missarum persolvendarum onera impetraverunt. In salutari hoc opere partem et meritum habere poterunt omnes et singuli DD. Sacerdotes Archi-Dioecesani, qui ad praedictam intentionem aliquot Missas absolverint. Erga preces itaque instantissimas Prioris Trappistarum, quas non possum non impensius commendare, velint DD. de VClero saltem usque diem 15-am futuri mensis Januarii significare, quot quis Missarum onera suscipere velit. Strigonii, die 26-a Decembris, 1877. Nr. 5700. Trappista© Bosnenses in aedificando Orphanotro­phio per susci­pienda Missa­rum onera adinvari pe­tunt. Per mortem, quae primam inter et undecimam labentis mensi» accidit, et cuius adiuncta adhucdum latent, Antonii Perk:nk<5, beneficium, quod tenuit parochiale in Zsély vacat. Qui ^illo potiri cupiunt, supplices suos usque finem futuri mensis Januarii horsum exhibeant. Nr. 5701. Pro vacante parochiali beneficio Zsély concursus pu­blicatur. Strigonii, die 26-a Decembris, 1877. K relatione Parochi Csehiensis in Weszprimiensi Dioecesi sub 19-a curr. isthuc substrata innotuit, Julium Keresztessy valetudinarium Presbyterum ac ultimo Capellanum domesticum in Szeghalom, Sacramentis moribundorum provisum, die 20 Ju­lii a. c. saeculo defunctum esse, cuius animam solitis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 26-a Decembris, 1877. Nr. 5702. Obitus Julii Keresztessy presbyteri. Sabbato Quatuor temporum, in diem 22. curr. incidente, cum papali in de-' fectu aetatis dispensatione ad Presbyteratum promoti sunt: Victor Kereszty et Julius Valter. Quod pi*o notitia significatur. Strigonii, die 26-a Decembris, 1877. Nr. 5703. Neo-ordinati Adioecesis huius presby­teri.

Next

/
Thumbnails
Contents