Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
130 quae adhuc in tenebris et umbra mortis sedent; ut intercedente piissima Virgine Maria Matre tua Immaculata, eiusque Sponso gloriosissimo beato Joseph, relictis idolis, coram Te procidant Aethiopes, et Ecclesiae tuae sanctae aggregentur. Qui vivis etc. Pius IX. Pont. Max. S. R. C. Decreto 2. Oct. 1873 concessit 1- o Indulgentiam 300 dierum has preces pro qualibet vice corde contrito recitantibus. 2- 0 Indulgentiam plenariam easdem semel in die per integrum mensem recitantibus, dummodo confessi et Sacra Synaxi refecti, juxta mentem S. S. oraverint. Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Nr. 5252. A quo absolutio ad feretrum seu Castrum doloris peragenda. Fit in quibusdam huius ADioecesis locis, ut Missam de Requie Cooperator decantet, Parochus autem dein post Responsorium „Libera“ absolutionem impertiatur, hocque ideo, quia Parochus jus sibi vindicat ad taxam, pro absolutione depensam, adeoque etiam ad ipsam absolutionem peragendam. Iteratis ad me delatis querimoniis impellor, ut eatenus non tam meam mentem, quamvis etiam hanc, quam potius regulas ac normas vigentes ac iccirco ubique et ab omnibus observandas proponam. Qui Rituale attente legit, novit utique illius Sacerdotis et jus et obligationem competere absolutionem ad feretrum peragendi, qui ipsam Missam de Requie celebravit. Titulo enim de Exequiis praescribitur: „Si Missa erit pro defuncto cantanda,----------statim Sac erdos cum Ministris paratur ad celebrandam Missam — Missa finita, Sacerdos deposita casula------accipit pluviale nigri coloris — —“ peragendae absolutionis causa. Rituale i gitur praecipit, ut ille idem Sacerdos, qui Missam decantavit, impertiatur etiam absolutionem ; nam de illo, non de alio loquitur, dum praescribit, ut deposita casula et manipulo accipiat pluviale nigri coloris. Praescriptioni Ritualis plane conformia sunt S. Congregat. Rituum decreta, cui propositum fuit sequens Dubium: „Utrum post Missam in die obitus alius Sacerdos, a celebrante diversus, accedere possit ad absolutionem peragendam? Et quatenus affirmative: An possit indutus superpelliceo accipere stolam cum Pluviali nigri coloris? Rescriptum prodiit ad primum: Negative, et ex Decretis hoc jure gaudere tantum Episcopos. Ad secundum: Provisum in praecedenti. Atque ita S. Congr. rescribere rata est, propositaque Dubia declarare die 12. Augusti 1854. Sequentis anni sive 1855. die 21. Julii super eadem re interrogata S. Congr. priori similem tulit decisionem. Siquidem igitur secundum praemissa absolutio ad feretrum necessario fieri debeat a Sacerdote, Missam celebrante, haec absolutio adjura stricte parochialia pertinere non potest, ac ideo taxam etiam, quae pro absolutione solvitur, tollit ille Sacerdos, qui etiam Missae cantatae stipendium accepit. De jure Episcoporum, cuius citatum S. Congr. decretum meminit, videatur Caerem. Episcoporum1). Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Nr. 5253. Decretum, quod refertur ad Sodalitatem Ro- «arii viventis. Supremus Sodalitatis, a Rosario vivente nuncupatae Director, qui est Vicarius Generalis Ordinis Praedicatorum, sequentis tenoris Decretum publicavit, quod ad concernentium notitiam hisce perfertur: ‘1 lib. 4. c. 37. n- 2.