Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
8 nem.“ „Oportet, inculcat S. Basilius '),accedentem ad coipus et sanguinem Domini, et ad memoriam eius, qui pro nobis est mortuus et resurrexit, non solum purum esse a quovis inquinamento carnis et spiritus, ne ad judicium edat ac bibat; sed evidenter ostendere et exprimere memoriam ejus, qui pro nobis mortuus est ac revixit in eo, quod mortificatus est peccato, mundo, ac sibi ipsi, et Deo vivit in Christo Jesu Domino nostro.“ Et iterum 2); „Qui ad communicationem Corporis et Sanguinis Christi accedit, neque rationem illam considerat, cuius causa instituta est, utilitatis ex ea tructum nullum reportat.“ S. Chryso- stomus autem3): „Nemo, inquit, animo resoluto sacras illas et mysticas laudes ineat; nemo rerum, ac humanae vitae consilia illo temporo volutet; sed omni terrena sorde animo pulsa in coelum quisque se transferat, utpote qui propinquus solio Dei cum Seraphinis volitet.“ S. Augustinus4) dicit: „Scriptum est (nempe proverb. 23.), si sederis ... ad mensam pft&ntis, sapienter intellige, quae apponuntur tibi, et mitte manum tuam, sciens, quia talia te oportet praeparare: mensa potentis, quae sit, nosti, ubi est corpus et sanguis Christi, qui accedit ad talem mensam, praeparet talia.“ S. Thomas hanc regulam proponit4): „Requiritur, ait, ut cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat“ nempe qui illud sumere vult, addit, quod notatu dignissimum est S. Bonaven- tura 6): „Maiorem efficaciam credo, quod recipiat homo in una manducatione cum bona praeparatione, quam in multis, si non se praeparet diligenter.“ Ad rem est, quod observat S. Laurentius Just.7) : „Uno Petrus et Judas coelesti pascuntur alimento, aliter tamen, nam ad meritum et profectum Petrus, proditor vero manducat ad ruinam atque interitum. Pro sumentium dispositione, cibus hic dispares etiam operatur effectus. Quem enim reperit mundum et justum, amplius mundat atque sanctificat, quem autem sordescentem invenit et immundum, deteriorem facit, quoniam sancta et immaculata iniquitatibus pollutus praesumpsit sumere Sacramenta. Suis namque demeritis, non Dei voluntate malus male sumens efficitur peior, in remedium quippe humanae infirmitatis, fidei meritum, solatium amantium, et caritatis augmentum hoc suum Verbi clementia instituit Sacramentum, noli tu ergo Judam imitari, noli Dominum tuum, atque teipsum venumdare in peccatum, noli ita de Dei bonitate praesumere, ut de te praesumendo cadas, atque intereas. Quod ordinatum est sancte, sanctificatus accipe, ut sanctificeris adhuc.“ Sacerdos autem, qui omnis peccati mortalis expers, ac iccirco veste nuptiali indutus ingreditur ad coeleste convivium, ad Missam nempe celebrandam, procul dubio reliqua omnia prompte ac libenter praestabit, quae Missam celebraturi praestare debent, ut rite praeparati dici possint. Missale Romanum, quo etiam nos utimur, de praeparatione Sacerdotis celebraturi sic praecipit: „Sacerdos, celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutinum cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet, et orationes inferius positas pro temporis opportunitate dicat.“ Quando opus sit praevia sacramentali confessione celebrare volenti, ex dictis abunde liquet. Juxta praemissam Rubricam Missae Sacrificio praemittendae sunt illae Officii divini partes, quae Matutinum et Laudes dicuntur. Antiquissimus autem in Ecclesia usus semper obtinuit, ut Missae solennes non ante dicerentur, quam decantatis Vigiliis; nec ante privatae, quam saltem privatim nocturnae Vigiliae, Matutinum nimirum et Laudes recitarenJ) L. 1. Bnpt, c. 9. — 2) reg. 21. c. 7.—8) homil. de non cont. Eecl. myst. — 4) tract, 47. in Joann. — ß) q. 80, art. 10. — «) 1. c. — 7) de triumph. Christi agone.