Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
88 mus Pater, ut vigilantia omnium et singulorum Antistitum et Vicariorum Apostolicorum a S. Congregatione — — dependentium, suo nomine excitaretur ad eas edendas praescriptiones vel cautiones Sacerdotibus praescribendas, quibus omne nullitatis periculum a Sacrificio Altaris, quod supremus est religionis actus, penitus arceatur.“ Quam recte loquatur S. Congregatio de vino artefacto, patet ex libris, qui de vino et vini confectione et praeparatione typis vulgati sunt. Auctores horum librorum fatentur, nunquam tanta vina artefacta in tanta prodiisse quantitate, nec genuina ita transmu- tata sive adulterata fuisse, ac hoc fit nostris diebus. Distinguunt autem triplex vinum, nempe sincerum sive virgineum, fabricatum sive arte factum, denique adulteratum. Vina arte facta vocant illos liquores, qui fiunt, quin vel guttam genuini vini in se contineant Chimiae excultissimae ope norunt non solum partes constitutivas vini, sed norunt etiam ex quibus aliis fructibus praeparari possit liquor, habens et saporem et odorem vini. Hi liquores adeo mentiuntur vinum, ut ne experientissimi quidem fictionem advertant, et propterea artefactum liquorem pro vero et naturali vino habeant, quamvis absolute nullum vinum de vite natum in huiusmodi liquore existat. Adulterata vocantur illa vina, quae etsi aliquid de substantia vini de vite habeant, tamen per commixtionem heterogenearum materiarum, puta aquae, sachari, spiritus porro vini sive cremati, potissimum de siligine exusti ita mutantur, ut veri ac genuini vini rationem non amplius habeant. Qui de modis, quibus vina fabricantur vel adulterantur, amplius informari cupit, adeat libros, qui prostant, oe- nologorum. De artefactis vinis sonat decretum superius citatum S. Congregationis de fide propaganda, at vero neque adulterata vina pro Missae Sacrificio adhibere licet; sunt enim si non prorsus invalida, certissime dubia Sacramenti materia. De his adulteratis vinis valet, quod in superioribus de omphacio sive lora dictum fuit, et valent porro ea, quae Benedictus XIV. de hac re ultro praecipit1): ,,Neque satis est, si contra objiciatur, vinum communi usu receptum in Sacris agendis sufficere; — nam prius ostendi debet vini eius- modi rationem, naturamque veri vini inesse. — Certissimum ex fide est, verum vinum pro materia consecrationis institutum a Christo Domino, qui ait: Non bibam amodo de hoc genimine vitis.“ Praeterea non tantum validi Sacramenti ratio habenda est, sed eiusdem Sacramenti decus etiam conservandum, ut quaelibet peccati labes vitetur; nam materia valida quidem, haud tamen decens esse potest, ut musti exemplo deprehenditur. ■— Post hoc illud quoque superaddi potest, non licere sequi in hac re probabilem solum opinionem, sed tutiorem omnino requiri, quemadmodum Innocentius XI. statuit, cum primam hanc sententiam proscripsit2): ,,Non est illicitum in Sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, aut conventio, aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in Collatione Baptismi, Ordinis Sacerdotalis, aut Episcopalis.“ Fatendum est, vina in patria nostra non fabricari, id est arte non produci. Non faceret operae pretium, qui ibi hac arte sat sumptuosa occuparetur, ubi sincerum et genuinum vinum sat levi pretio acquiri potest. Vix autem aliquis inficiabitur, vina in nostris etiam oris adulterari, etsi forte non in illa quantitate, in qua id in aliis regionibus fit, sed neque ea cum dexteritate, qua haec vinorum adulteratio alibi locorum et *) *) 1. C. — •) die 3. Maii 1679.