Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
37 munus concredatur. Similiter vinum ad sacrificium, non a cauponibus, nec a quolibet oe- nopola est comparandum, cum notorium sit, sincerum vinum ab huiusmodi hominibus saepe non vendi, sed omnis diligentia est adhibenda, curantibus etiam episcopis, ut vinum de genimine vitis Presbyteris ubique praesto sit.“ Cameracense statutum 1855. publicatum *) inculcat Sacerdotibus, ,,ut certam semper et decentem materiam ad conficiendum Sacramentum adhibeant, caveantque summopere, ne illam ulla ex parte adulteratam sibi comparent. Ne autem in re tanti momenti erroribus, fraudibusque sit locus, nunquam ab ignotis aut incertae fidei venditoribus panis aut vinum ad Sacrosanctum Sacrificium ematur. Sit panis e farina triticea, absque ulla alterius cuiuscumque admixtione. A monialibus conficiatur, minime vero a laicis, nisi invigilet aliquis clericus, ut quaecumqne adhibendae sunt cautiones, sedulo adhibeantur.“ Republicati et ampliati fuerunt in Archi-Dioecesi Coloniensi 5. Julii 1869. ordines jam 1843. editi, quibus disponitur, ut „hostiae consecrandae non ab aliis procurentur hominibus, quam qui nuncupato coram Decano Districtuali juramento caverint de eo, quod plenam certitudinem acquirere velint, farinam pro conficiendis hostiis destinatam pure triticeam esse, quodve non ex alia, quam ex hac farina hostias confecturi sint. Quoad vinum autem eo inviantur Sacerdotes, ut illud nonnisi a probatae fidei producentibus emant, cum aliud medium non existat genuinum vinum pro Sacrificio procurandi, quandoquidem ipsi rei periti vinum adulteratum a sincero vix distinguere valeant.“ 2) Haec tanta Episcoporum sollicitudo inde repetenda est, quod probe sciant, quod nemo ignoret, hoc tempore in plerisque regionibus farinam triticeam cum aliis heteroge- neis materiis pro usu communi commisceri, vina autem non adulterari tantum, sed plane fabricari ita, ut in sic productis liquoribus ne gutta quidem musti vel vini de vite repedatur. Qua de re notanda sunt, quae S. Congregatio de propaganda fide rescripsit Archi- Episcopo Baltimorensi, et per eum reliquis quoque Americae Septemtrionalis Episcopis ddto 10. Martii 1861.: „Ex novis humani generis inventis, quibus aetas haec nostra antecellit, etsi commoda plus quam mediocria percipiantur, eorum tamen occasione abusus non pauci, iique in rebus gravissimis deprehenduntur. Cum igitur ex chimicae progressibus eo ventum sit, ut multa in naturae similitudinem componantur aut conficiantur, contingit frequentissime, ut in regionibus praesertim uvarum penuria laborantibus vina quaedam fabricentur, quae musto ex uvis expresso minime constant. Hinc vero plures per Ecclesiam Antistites talia recenter edere decreta debuerunt, quibus vini artefacti usus prohiberetur omnino ab Altaris ministerio, quo videlicet Divini Sacrificii securitati, ut par erat, consuleretur. Quam quidem in rem, sicut in ipsa Urbe Emmus Sanctitatis Suae Vicarius quaedam adsignavit loca, ubi vinum de vite tamquam tale recognitum ab Ecclesiarum Rectoribus, aliisque Sacerdotibus emi posset, ita in aliis locis ea Episcopi in eumdem finem statuerunt, quae pro sua prudentia expedire judicarunt. Porro vel in ipsa America res tanti momenti Episcoporum vigilantiam non effugit, ideoque notum est Sacrae huic Congregationi Decreta quaedam in Provincialibus Conciliis fuisse condita, ut caveretur, ne quis vinum arte factum in Missae Sacrificio adhiberet. Quandoquidem vero-------curas aut Decreta finem intentum haud plene atque ubique locorum fuisse consecuta, — jussit Beatissi- l l) Statuta Synodalia impressa Camerae. 1856. — 3) Sammlung Kirchl. Erlasse für die Erz-Dioecese Köln. Amtl. Ausg. Köln. 1874.