Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
79 minum ita fecisse credatur, tum etiam, quia e latere ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod sacramentum hac mixtione recolitur.“ Aqua autem vino in calice miscenda debet esse naturalis seu elementáris in substantia, ut docet S. Thomas *), mundissima et non turbida vel impura ob reverentiam Sacramenti, modicissima, ut praecipit Concilium Florentinum, cuius standum est Decreto, ne necessaria Sacramenti materia, vinum nempe periculo corruptionis exponatur. Superius laudatus eruditissimus Auctor Paulus Maria Quartus scribit: ,,Petetis, quaenam vini quantitas apponi debeat in calice ad consecrandum? Respondetur, certum esse, non debere esse nimiam, praesertim ad satisfaciendum gulae et ventri, quod enorme esset in hoc sacrosancto mysterio ex monito Apostoli, numquid domos non habetis ad bibendum, aut Ecclesiam Dei contemnitis; nec item tam modicam, ut non possit commode fieri mixtio aquae, cuius portionem octies, vel septies debet vinum excedere, sed moderatam; videtur autem moderata quantitas tertia pars unius unciae circiter ex usu piorum, et peritorum: sic vidi practicari Romae in aliquibus praecipuis Ecclesiis, in quibus cb multitudinem Altarium, per quae Missae distribuuntur, deferuntur a ministris pro singulis Missis duae ampullae parvae, capientes singulae unicam vini unciam, cuius tertia pars apponi solet consecranda in Calice, et reliquum deservit ad purificationem.“ Primis Ecclesiae seculis panem et vinum in Missae Sacrificio consecranda fideles obtulerunt. Quod testatur S. Justinus M.') ,,A precibus, inquit, finitis, mutuis nos invicem osculis salutamus. Deinde ei, qui fratribus praeest, offertur panis et poculum aquae et vini, quibus ille acceptis, laudem et gloriam rerum universorum Patri, per nomen Filii et Spiritus Sancti offert, et Eucharistiam, sive gratiarum actionem pro eo, quod nos donis suis hisce dignatus sit, prolixe exequitur.“ Testatur porro S. Cyprianus3), qui invehitur in mulierem divitem, quod sine oblatione Dominica die ad Ecclesiam venerit, sic inquiens: „Locuples et dives es, et Dominicum te celebrare credis, quae corbonam omnino non respicis? quae in Dominicum sine sacrificio venis? quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis?“ Eadem est querimonia S. Augustini, sive Caesarii Arelatensis 4), ubi haec leguntur: „Oblationes, quae in Altario consecrentur, offerte; erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit.“ In regula nimirum, quilibet fidelium, Eucharistiam sumpturus, sua facere debuit oblata. „Accipit a te, dicit idem S. Augustinus 5), quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis.“ Missis aliis, quorum ex antiquitate plurima proferri possent, testimoniis, asserti veritatem comprobantibus, moris hujus apertissima in Missali nostro libro reperimus vestigia. In canone legimus haec verba: „Qui tibi offerunt“ Secreta autem in Missa Dominica V. post Pentecosten huius est tenoris: „Propitiare Domine supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum, famularumque tuarum benignus assume; ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem.“ Modum, sive ritum oblationis Ordo Romanus6) sic describit: „Deinde (idest post Credo) salutat Episcopus populum dicens: Dominus Vobiscum. Postea dicit: Oremus. Tunc canitur Offertorium cum versibus. Tunc venit Subdiaconus, ferens in brachio dextro patenam, et in sinistro calicem , in quo recipiuntur amulae populorum , et super cali*) quaest. 74. art. 7. — *) in secanda, seu ut alii malunt, in prima Apolog. ad finem. — 3j de oper. et eleemosyna. — «) serm. 265. in append, rec. edita. — 6) in Psal. 129. v. 7. — «) Qui incipit: Denunciata Statione.