Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
78 non est materia apta ad hanc consecrationem, quia tametsi aliquem praeseferat saporem et odorem vini, ob nimiam tamen aquae copiam, et ob vini paucitatem, quae reperitur in talibus uvis, nullo modo credibile est, habere speciem vini, sed esse vel naturae aquae, vel alicuius tertiae substantiae.“ Vinum ex uvis maturis expressum eousque tantum est materia sufficiens Sacramenti, quoadusque in sua substantia permanet. Hinc sequitur acetum non esse materiam calicis, quia non est vinum; fit enim ex substantiali corruptione vini, quod colligitur tum ex effectibus eius, tum exinde, quod non possit iterum recipere amissam speciem vini. „Si vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, - — non conficitur Sacramentum“, legimus in rubrica Missalis Romani. „Dicendum, ait S. Thomas ’), quod vinum sit acetum per corruptionem : unde non sit reditus de aceto in vinum ; et ideo sicut de pane totaliter corrupto non potest confici Sacramentum, ita nec de aceto.“ Vinum ex uvis de cetero maturis expressum, quod incipit acescere, quin tamen formam substantialem amiserit, potest quidem esse materia sufficiens Sacramenti, „sed conficiens graviter peccat“, ut ait Rubrica Missalis. Addit Benedictus XIV.2): „Ille solum Sacerdos culpa immunis est, qui sacrum facere debet, nec tamen commutandi vini potestatem habeat, quod Regularibus contingit. Tunc enim (nisi vinum corruptum penitus fuerit, sed acescere solum incoeperit) in praesides omnis culpa confertur, aut in Ministros, qui vinum pro Missae Sacrificio suppeditare tenebantur.“ Mustum expressum ex uvis est sufficiens materia, non tamen conveniens, donec sit purum et satis concoctum. „Prohibetur etiam, scribit S. Thomas 3), ne mustum sta- tim expressum de uva in calice offeratur, quia hoc est indecens propter impuritatem musti; potest tamen in necessitate fieri.“ De musto, ait Suarez 4) „sufficit quidem, ut peccatum sit in illo conficere, et quidem ex suo genere grave, tum propter Ecclesiae consuetudinem , tum propter indecentiam et irreverentiam: non tamen est simpliciter contra substantiam Sacramenti, quando quidem praecipua substantia illius potus est vinum.“ Sapa vero, sive mustum concoctum, non est materia Sacramenti, tamquam ad genus vini corrupti pertinens, in quo juxta rubricam missalem non conficitur Sacramentum. „Ex quibus concluditur, inquit Quarti E), adhibendum esse vinum absolute perfectum, et omni vitio carens, ita ut dubitari non possit, illud vel esse immaturum, vel in via ad corruptionem, ut nedum sacrificium ulli periculo exponatur, sed ex omni parte sit purum et illibatum.“ In consecratione calicis nulla quidem praeterquam vini mentio fit in sacris paginis; sed e Patrum: S. Justini0), S. Irenaei7), S. Cypriani8), ut alios praetermittam, traditione novimus, in vino aqua mixto Eucharistiae Sacramentum a Christo Domino esse institutum. Quamobrem Concilium Florentinum in Decreto pro Armenis praecipit, ut in confectione hujus Sacramenti vino de vite „ante consecrationem aqua modicissima“ admisceatur. Consonat Concilium Tridentinum, quod9) „monet, praeceptum esse ab Ecclesia Sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent, tum quod Christum Do*) 1. c. — *) Instit. LXXVI. — ®) 1. c. — *) 1. c. disp. 45. — 5) Rubr. Miss, comment, illustratae part. III. tit. 4. de def. vini. — *) ápol. 2. — T) de haer, 1. 4. c. 57. — 8) epist. 63. — *) sess. XXII. cap. VII. de Sacrif. Missae.