Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XV.
66 ut singulis annis quisque in sua Dioecesi supradictum Indultum, ad annum pro Fidelibus Dioecesis suae duraturum, promulget, utque in singulis hujusmodi promulgationibus delegatae cuique ad id Aplicae auctoritatis mentio fiat. Te autem, dilecte Fili Noster, ceteros- que Venerabiles Fratres Archiepiscopos, Episcopos ac dilectos filios Praesules memoratos in Domino hortamur, ut moneant Fideles suae curae concreditos, hanc Sanctae Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere. Haec concedimus, elargimur, volumus, ac jubemus, non obstantibus quamvis speciali et individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque. Praecipimus demum, ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu Tua subscriptis et obsignatis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XVIII Julii MDCCCLXXVI. Pontificatus Nostri Anno Trige- simoprimo. (L. f S.) F. Card. Asquinius m. p. In praecitatis, quas Roma dimisi Circularibus, Ordinibus, explicui sensum Aposto- licae concessionis, simul vero etiam praescripsi modum, quo impertita relaxatio sive dispensatio fideli populo nota reddenda sit; signanter inculcavi, clare proponendum esse populo, legem abstinentiae non fuisse sublatam, sed dumtaxat relaxatam, per hanc igitur relaxationem neminem impediri, quominus abstinentiae legem observet, nec adhibeat illa ciborum condimenta, quorum usus, habito ad indigentias populi respectu concessus est. Hoc si omnes et singuli DD. Curatorum observassent, fideles nullibi offensi fuissent; offensio enim, quae hinc inde observabatur, ut quidem fide digne mihi relatum fuit, inde potius repeti debuit, quod haud defuerint inter DD. Curatos, qui magno cum animi sui jubilo annunciaverint concessam in abstinentiae lege relaxationem, ex se metientes sensum fidelium, legi abstinentiae addictorum. Siquidem autem SSmus Dominus Noster expresse postulet, ut Ordinarii cum fideli populo in praedicta abstinentiae lege Apostolica Auctoritate quolibet anno per septennium dispensent, hancque dispensationem DD. Curati publicandam habeant, his jam nunc injungo ac committo , ut in annuncianda, quam pro anno futuro impertiturus sum, relaxatione, a normis, sub 26. Maii 1870. praescriptis non recedant, sed iis ad amussim semet conforment. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876. Nr. 4539. Praebendarum in Instituto S. ▲dalberti collatio. In Consistorio die 14 a curr. cum V. M. Capitulo sub meo praesidio celebrato, postquam in locum Joannis Buzna, vita functi, Sacerdotibus Instituti S. Adalberti Georgius Ungváry, Curatus Bajcsensis, cum emolumento 500 fl. communibus suffragiis adgregatus fuisset, vacans per obitum Josephi Horth reddita 800 fl. praebenda D. Francisco Bokross, et quae hac graduali promotione in vacantiam reciderunt 700 et 600 fl. praebendae, et quidem prior D. Venceslao Pauly, posterior vero D. Joanni Dónay, eiusdem Instituti Sacerdotibus collatae sunt. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876.