Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIV.
60 turi, nihilque, quod ad Ecclesiam pertinet, abalienaturi et distracturi sint. Quis autem dubitet, peculium piarum fundationum ad Ecclesiam pertinere? Cum, docente Benedicto XIV. ’) inter episcopalis sollicitudinis onera, haud sane novissimum locum tenere censendum sit illud, quo sacri pastores obstringuntur, maiori, qua possunt, cura advigilare, ut suis in Dioecesibus pia legata debitae executioni mandentur, praescriptae celebrentur Missae, eaedemque juxta piorum fundatorum voluntatem applicentur; cum insuper jam ante laudatum doctissimum Pontificem, Urbanus VIII. et Innocentius XII. 2) Episcopis hanc obligationem graviter inculcaverint his verbis : „Meminerint igitur, et satagant Ordinarii, ut a personis, et in Ecclesiis quoquomodo, etiam in vim decretorum Concilii Tridentini sibi subjectis, Missae ea, qua par est, fide et diligentia celebrentur“ iniquam hanc etsi paucorum villicationem non possum non gravissime improbare et exe- crare, si quid tale antehac commissum est, simulque strictissimam concernentibus quamprimum resarciendi interminare obligationem. Ne autem in posterum vel minimum quid hac in re unquam peccetur, sed sartae et inviolatae maneant piae fundationes, et fundatorum praescriptiones, ad partes muneris mei pertinere dignosco leges ac dispositiones saltem praecipuas recensere ac in memoriam revocare, quas Ecclesia statuit circa pias Missarum fundationes. Leges autem illae continentur potissimum in Decreto S. Congregationis Concilii, quod incipit „Cum saepe“ die 21. Junii 1625 edito et tam ab Urbano VIII. quam dein ab Innocentio XII. approbato, quod latum, publicatumque est propterea, ne prout in illo legitur, fiat „ut depereant piae Testantium voluntates, obstricta Benefactoribus fides violetur, Defunctorum animae suffragiis priventur, Ecclesiis debitus subtrahatur cultus, ac Christi fideles gravi scandalo affecti, plerumque a similibus Caritatis operibus retrahantur.“ Vigore huius Decreti 1. vetitum est quibusvis Capitulis, Collegiis, Societatibus, Parochis, et singulis Ecclesiarum Administratoribus onera Missarum perpetua sine Ordinarii expresso consensu, eiusque praehabita facultate suscipere. „Ad haec, statuitur ibi, S. Congregatio quibusvis Capitulis, Societatibus, Congregationibus, nec non omnibus et singulis Ecclesiarum ac piorum locorum, tam Saecularium, quam Regularium Superioribus, vel aliis, ad quos pertinet, districte prohibet, ne in posterum onera perpetua suscipiant Missarum celebrandarum, Saeculares quidem sine Episcopi, vel eius Generalis Vicarii, Regulares vero sine Generalis, vel Provincialis consensu et licentia in scriptis, et gratis concedenda, alioquin Saecularis (Presbyter), qui huius prohibitionis transgressor exstiterit, ab ingressu Ecclesiae interdictus sit eo ipso; Regularis vero poenam privationis omnium Officiorum, quae tunc obtinebit, ac perpetuae inhabilitatis ad alia de caetero obtinenda, vocisque activae et passivae absque alia declaratione incurrat.“ Tenore huius dispositionis fundationes sive onera Missarum perpetua acceptare in Dioecesi nemini licet, nisi soli Episcopo, estque haec Ordinarii acceptatio ac ratihabitio conditio, sine qua pia Missarum fundatio erigi, sub- sistereque nequit. Missarum enim perpetuo fundatarum subjectum non est parochus, in cuius parochia fit fundatio, sed ipsa Ecclesia; cum enim Parochus perpetuo non vivat, onus perpetuum suis successoribus imponere ac iccirco etiam suscipere non potest, sed Ecclesia dumtaxat potest, cui hoc ipso etiam soli competit jus, per eos, qui l l) de syn. dioec. libr. XIII. cap- ult. — 2) V- Const. „Nuper a Congregatione.“