Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
33 Clarissimus Aurelianensinm Episcopus ex incidenti disertissimae, quam haud pridem pro tuendis Ecclesiae juribus, quibus in Italia graviora in dies infliguntur vulnera, vulgavit, elucubrationis, sequens a SSmo Domino Nostro accipere meruit Apostolicum Rescriptum: Nr. 2025. Breve Apostolicum ad Ilim. et Rssim. Epi- acopum Aure- lianensem. PIUS PP. IX. Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Gratulamur tibi, venerabilis Frater, quod ingenium, eloquentiam, operositatem, dicendi vim a Domino largitas rursus in Ecclesiae defensionem adhibueris. Sic profecto confixisti nefariam de militari Cleri conscriptione legem, sic impium eius designasti propositum, sic iniquitatem ipsius non in sacra tantum, sed in civilia nationis catholicae iura arguisti, sic eam prorsus pugnantem ostendisti cum universarum gentium sententia ac scitis, sic denique adversam eam- dem eorum etiam verae utilitati demonstrasti, qui illam tulerunt, ut mento affirmare potueris, confidere te, haec perspicua futura universis. Quid tamen inde? Si nobis etiam: uti jam Isaiae imperatum fuisse videtur: vade: et dices populo huic, audite audientes et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde intelligat et convertatur 9 Nemo certe eum potest corrigere, quem Deus despexerit ; ac prudenter idcirco in epistola tua addis, nequire te sperare futurum, ut qui nunc rebus Italicis imperant et Romam occupant, faciles argumentis tuis aures praebeant. Nec certe pronum est, te ab illis audiri, qui ne notissimo quidem commoventur facto decessorum, qui cum et ipsi, praeterito exeunte saeculo, simul convenissent in Gallia, ut delerent nomen Dei a terra; publica tandem re potiti, alii aliis, velut undae pressi, omnes ferme ad patibulum acti fuerunt. Quidquid tamen de exitu futurum sit lucubrationis tuae, Deus certe videbit, non conticuisse speculatores Israel; fideles in certamine confirmabuntur ab eorum exemplo; et historia sceleribus et virtutibus debitam tributura execrationem vel laudem, nobilem eorum commendabit indignationem et constantiam, qui, proprii memores officii, faciem illorum non formidarunt, a quibus opprimebantur. Feliciorem, quam tu ipse, nos ominamur successum labori tuo; ac interim superni favoris auspicem praecipuaeque Nostrae benevolentiae pignus tibi, venerabilis Frater, totique Dioecesi tuae benedictionem apostolicam peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 27 martii anno 1876. Pontificatus nostri anno tricesimo. Stri gonii, die 8-a Maii, 1876. Pius PP. IX. VIL