Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

92 dicuntur.“ Quod cum ita sit, pastores animarum, aliique Confessarii frequenter ad pecí&s Crucifixi provoluti fusa oratione, tam labiis prolata, quam mente potissimum et intimo cordit affectu concepta, hauriant a latere Christi lumen et scientiam ad rite dispensan­dum hocce Sacramentum, quo si illud negligenter et imperite ministretur, nullum est, quod facilius inutile eradat suscipientibus et ministrantibus perniciosum ; hauriant zelum gloriae Dei et salutis animarum, hauriant caritatem, sicubi in dispensando hoc Sacramen­to necessariam, quae, ut S. Paulus loquitur,i) „patiens est, benigna est, non quaerit, quae sua sunt, Don irritatur, omnia suffert;“ hauriant denique et impetrent gratiam, ut fideles dispensatores mysteriorum Dei inveniantur, non autem praevaricatores tanti myste­rii, utque audire in hora exitus de hac vita mereantur haec plena consolationis verba: „Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.“2) Datum Strigonii, Dominica Quinquagesimae, die 27-a Februarii, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. 1 1) I. Cor. 18. et sq.—2) Matth. 25, 23.

Next

/
Thumbnails
Contents