Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

9 II. Appetente sacro quadragesimali tempore, quod plenum mysterii non sine my­sterio magnam illam Paschae celebritatem praecedit, qua una omnium solemnitatum di­gnitas est consecrata, providendum nobis, ut sacratissimum jejunium sancte, religioseque a fidelibus observetur, quod legis et prophetarum testimonio commendatum, a Christo Do­mino consecratum, ab Apostolis traditum Ecclesia Catholica perpetuo retinuit, ut per ma­cerationem carnis et animae humiliationem ad Dominicae Passionis, paschaliumque Sa­cramentorum Mysteria paratiores accedamus, et in eius Resurrectione resurgamus, in cuius Passione deposito veteri homine simus commortui.1) Quia autem, ut cum S. Ambrosio lo­quamur, dicente2): „sanctae Quadragesimae rationem------frequenter edidimus, et cur tot d ierum numero jejunemus, saepe docuimus“, ad illa nunc, quae hac super institutione ac disciplina superioribus annis et edidimus et docuimus, Vos, VV. FF. et FF. inviamus ac remittimus, cum Patribus SS. Concilii Tridentini3) hortantes, et per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum obtestantes Yos, „ut illis omnibus, et iis praecipue sitis obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus et jejunia, vei etiam, quae faciunt ad pietatem augendam... admonentes populos crebro obedire praeposi­tis suis, quos qui audiunt, Deum remuneratorem audient, qui vero contemnunt, Deum ipsum ultorem sentient.“ Dum de delectu ciborum loquitur S. Synodus, alteram jejunii partem in- telligit, abstinentiam nimirum a carnibus, quam retinendam et servandam jubet, quidquid etiam novatores saec. XYI. Joviniani haeretici sectatores oggannuerint. Et profecto sempei fuisse in Ecclesia observatum delectum ciborum diebus jejunii, et ab illo esum carnium exclusum, invictissima comprobant antiquitatis testimonia. Can. 17 Constitutionum Apo- stolicarum4) praecipit a carnibus abstinere his diebus, quia sunt dies luctuosi et non festi Clemens Alex, magister Origenis narrat,5) quod Matthaeus Apostolus seminibus, baccis, e oleribus absque carnibus vesci solitus fuerit; quod etiam de S. Jacobo Apostolo refer Eusebius.6) Origenes scribit:7) „Quando jejunamus a vino abstinemus nos, ut non gustemus carnes.“ Concilium Laodicenum, quod Cabassutius8) sub Damaso Papa, Bartholomaeus Miranda autem9) sub Liberi o Papa celebratum fuisse dicunt, Can. 4. statuit „quod totan Quadragesimam jejunemus aridis vescentes.“ S. Epiphanius, qui hoc eodem saec. quarte vixit et scripsit, abstinere a carnibus in Quadragesima dicit idem esse, ac in siccorum usi perseverare.10) Celeberrima sunt ex hoc saeculo in hanc rem testimonia SS. Hieronymi,11' Basilii,12) Joannis Chrysost.13) S. Augustinus docet,14) in Quadragesima cessare usum car­Nro 1001. Observantia Quadragesi­malis. i l l [ 1 t t 5 i 1 ) L > 1) Encycl. Clem. P. P. XIII. ddto 20 Decembr. 1759--- 2) Serm. 31, — 3) Sess. XXV. Decr. de delecta cibor. i ejun. — 4) 1. V. — 5) Paedag. 1. 2. c. 1. — 6) Histor. 1. 2. c. 22. —7) 1. 3 in Job, — 8) in notis Eccl. ad idem Concil___9) in S amm. Concil. T. 2.—10) 1. 3 contra haeres.—11) Epist. ad Eust. 1. 5. adversus Jovin.—12) Orat 1. de jejun. 13) Homil. 6. in Genes. 8. de poenit. 59 ad popul. Antioch.—14) 1. 3. contra Faust.—

Next

/
Thumbnails
Contents