Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
^minare in lacrimis, ut cipn exultatione metamus. Satis innuit divina Maiestas, quid a nobis po»tulet, cam \pndiu ob pravitatem nostram sub increpatione eius, sub inspiratione spi- isn^ij^ae laboremus. Iamvero solent homines quotiescumque necessitatem a^cTu am n^ifnis patiuntur ad proximas gentes auxilii causa destinare legatos. Vos quod est melius legationem ad Deum destinemus; ab Ipso imploremus auxilia, ad Ipsum nos corde, orationibus, ieiuniis et eleemosynis conferamus. Nam quanto Deo viciniores fuerimus, tanto adversarii nostri a nobis longius repellentur. *) Sed vos praecipue audite Apostolicam vocem, pro Christo enim legatione fungimur, vos qui laboratis et onerati estis, et a semita salutis errantes sub iugo pravarum cupiditatum et diabolicae servitutis urgemini. Ne vos divitias bonitatis, patientiae et longanimitatis Dei contemnatis; et dum tam ampla, tam facilis veniae consequendae copia paratur vobis, nolite contumacia vestra inexcusabiles vos facere apud Divinum Iudicem, et thesaurizare vobis iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Redite itaque praevaricatores ad cor, reconciliamini Deo; mundus transit et concupiscentia eius; abiicite opera tenebrarum, induimini arma lucis, desinite hostes esse a ii- mae vestrae, ut ei tandem pacem in hoc saeculo, et in altero aeterna iustorum praemia concilietis. Haec sunt vota Nostra: haec a Clementissimo Domino postulare non cessabimus ; atque omnibus Catholicae Ecclesiae Filiis, hac precum societate Nobiscum coniunctis, haec ipsa bona a Patre Misericordiarum Nos cumulate assecuturos esse confidimus. Ad faustum interea et salutarem huius sancti Operis fructum sit auspex omnium gratiarum omniumque caelestium munerum Apostolica Benedictio, quam vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et vobis Dilecti Filii, quotquot in Catholica Ecclesia censemini, ex intimo corde depromptam peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die vicesimaquarta Decembris Anno MDCCCLXXIV. Pontificatus Nostri Anno vicesimonono. PIUS PP. IX. II. Sacra Poenitentiaria, mandatis obsequens SSmi Dni PII PAPAE IX, super petitionibus, a nonnullis locorum Ordinariis Sanctae Sedi oblatis, occasione Iubilaei anno proxime elapso, die 24 Decembris indicti, haec, quae sequuntur, ex Apostolica auctoritate declarat. 1. Ne quis fidelium ob Ecclesiarum visitandarum defectum a lucrando Iubilaeo impediatur, Sanctitas Sua locorum Ordinariis facultatem concedit, in iis locis, in quibus praedictus Ecclesiarum defectus verificetur, designandi minorem Ecclesiarum numerum, seu etiam unam, si unica tantum adsit Ecclesia, in quibus, seu in qua, fideles aliarum visitationes peragere possint, eas vel eam visitando iteratis ac distinctis vicibus, eodem die naturali vel ecclesiastico, usque ad integrum numerum in Apostolicis Litteris praescriptum. 2. Indulget insuper eadem Sanctitas Sua, ut, durante Iubilaeo, fideles rite dis- 1 1) S. Maximus Taurinen. Horn. XCI.