Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

40 piendum Iubilaei fructum dirigatur, atque accurate in tell igát, quae sit chri*ia«i Iqbilaei/ad/ animarum utilitatem ac lucrum vis et natura, in quo spirituali ratione ea,bona ^pt^ Qluústi: Domini virtutem cumulatissime complentur, quae anno quolibet quinquagesimo» apud Iu- daicum Populum lex vetus nuncia futurorum invexerat; utque simul apte edoceatur de in­dulgentiarum vi, ac de iis omnibus, quae ad fructuosam peccatorum confessionem et ad Sacra­mentum Eucharistiae sancte peroipiendum peragere debeat. Quoniam vero nedum exem­plum, sed ministerii ecelesiastici opera omnino requiritur, ut in populo Dei optati sanctifica­tionis fructus habeantur, vestrorum Sacerdotum zelum, VV. Fratres ad ministerium salutis hoc potissimum tempore alacriter exercendum inflammare non omittite: atque ad com­mune bonum, ubi hoc fieri possit, plurimum conferet, si ipsi pietatis et religionis exem­plo christiano populo praeeuntes, spiritualium exercitationum ope suae sanctae vocati­onis spiritum renovent, ut deinde utilius ac salutarius in suis muneribus explendis, et in sacris Missionibus apud populum habendis, statuto a Vobis ordine et ratione versentur. Cum porro tot sint hoc saeculo mala, quae reparentur, et bona, quae promoveantur, assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, omnem curam impendite, ut populus vester ad detestandum immane crimen blasphemiae adducatur, quo nihil est tam san­ctum, quod hoc tempore non violetur, utque de diebus festis sancte colendis, de ieiunii et abstinentiae legibus ex Ecclesiae Dei praescripto servandis sua officia cognoscat et impleat, atque ita vitare possit poenas, quas harum rerum contemptus evocavit in ter­ras. In tuenda Cleri disciplina, in recta Clericorum institutione curanda vestrum pariter studium ac zelus constanter advigilet, omnique qua potestis ratione auxilium circumven­tae iuventuti afferte, quae in quanto discrimine sit posita, et quam gravi ruinae obnoxia, a Vobis non ignoratur. Hoc mali genus ita acerbum fuit Divini Ipsius Redemptoris cordi, ut in eius auctores ea verba protulerit: „quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mo- la asinaria in collo eius et in mare mitteretur“. *) Nihil autem magis dignum est sacri Iubilaei tempore, quam ut omnigenae caritatis opera impensius exer­ceantur: ac propterea vestri etiam zeli erit, Venerabiles Fratres, stimulos addere, ut sub­veniatur pauperi, ut peccata eleemosynis redimantur, quarum tam multa bona in scripturis sacris recensentur: et quo latius caritatis fructus manet ac stabilior evadat, opportunum 1 admodum erit, ut caritatis subsidia ad fovenda vel excitanda pia illa instituta conferantur, quae utilitati animarum et corporum plurimum conducere hoc tempore existimantur. Si ad haec bona assequenda omnium vestrum mentes et studia consenserint, fieri non potest, quin Regnum Christi et iustitia eius magna incrementa suscipiat, et hoc tempore accepta- bili, his diebus salutis magnam supernorum munerum copiam super filios dilectionis cle­mentia caelestis effundat. Ad Vos denique Catholicae Ecclesiae Filii universi sermonem Nostrum conver­timus, omnesque et singulos paterno affectu cohortamur, ut hac Jubilaei veniae assequen­dae occesione ita utamini, quemadmodum sincerum salutis vestrae studium a vobis expo­scit. Si unquam alias nunc certe pernecessarium est, Filii dilectissimi, conscientiam emunda­re ab operibus mortuis, sacrificare sacrificia iustitiae, facere fructus dignos poenitentiae, et 1) Marcus 9, 41.

Next

/
Thumbnails
Contents