Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

Cathedralem, porro Ecclesias parochiales S. Ignatii C. item S. Georgii M. nec non S. Crucis nempe religiosam Domum Sororum Caritatis ; pro fideli autem populo Regiae Ci­vitatis Strigonienbis praeter Basilicam Cathedralem, Ecclesiam Parochialem SS. A A. Petri et Pauli, porro Ecclesiam Conventualem PP. Franciscanorum, item Beneficialem S. An­nae, Rotundam dictam. In caeteris Archi-Dioecesis Civitatibus, Oppidis, pagis ac praediis ; nec enim desunt praedia, parochialibus provisa Ecclesiis, praeter Collegiatas Posoniensem ad S. Martinum E. C. et Tirnaviensem ad S. Nicolaum E. C., nec non Parochiales seu Matres Ecclesias, tres insuper alias, sive in loco existentes, sive filiales, vel in horum defectu duas loco trium , vel etiam unam praeter Parochialem , vel in Ec­clesiarum defectu Capellas vel capellam quoque , prudenti Districtualium DD. VADiaconorum arbitrio designandas relinquimus; volumus autem, ut iidem hac Eccle­sias designandi provincia nonnisi in mutua concernentium Parochorum et Curatorum coin- telligentia defungantur, quorum de designatis per Districtus Ecclesiis relationem opperi­mur. Declaramus vero, quod ibi, ubi deposcente necessitate, ab Ecclesiarum defectu re­petenda, minori numero Ecclesiae visitandae designatae fuerint, vel ubi in pleno idin jdi defectu una tantum determinari potuerit Ecclesia, fideles in iis Parochiis degentes, aut commorantes, a plurium Ecclesiarum visitatione dispensati censeantur. 4. Cum ritus processionum in Ecclesia sit antiquissimus, quippe jam Tertulliano, S. Marcello Papae, SS. Ambrosio, Joanni Chrys., Augustino, Hieronymo, Gregorio Túron., ut de aliis taceamus, non ignotus ;')cam populus formae cultus divini, qui fit per processiones, sit addi­ctissimus ; cum porro Ecclesia Catholica, prout in Rituali Romano, atque etiam Dioecesano legi­tur, processionibus uti sueverit etiam ad excitandam fidelium pietatem, et recte quidem, quia dicente S. Joanne Chrys.2) sicut ferrum ferro acuitur, et lapis lapide allisus ignem elicit; sic anima animae associata(ut fit in processionibus) igne Caritatis ardet; cum, inquam, haec ita sint, declaramus nihil impedire, quominus Visitationes Ecclesiarum, quae ad obtinendum Jubilaeum fieri debent, perficiantur processionaliter, hocque scopo instituantur publicae in parochiis processiones saltem quatuor, totidem continuis vel etiam interpolatis diebus Do­minicis, quarum processionum singula ad omnes designatas vel designandas Ecclesias de­duci, atque in quibus ritus a Nobis praestituendus et tempestive publicandus observari debebit. Declarare autem haud moramur, omnes illos, sive Ecclesiasticos, sive Regulares, sive Saeculares, etiam peregrinos, qui solemnibus his Processionibus, Missaeque Cantatae, occasione earumdem asservandae, devote interfuerint, ac caeteris in Encyclicis Pontificiis expressis, et in his Nostris Pastoralibus etiam memoratis conditionibus satisfecerint, a quindenario, aut ulteriore praeter quatuor praedictas visitationum numero fore dispensatos. At vero temperare Nobis haud possumus, quin praescriptiones Ritualis de Proces­sionibus pro stricta observantia in medium proferamus, etiam ut appareat, quae sit Ec­clesiae circa processiones, ut illae bene instituantur, sollicitudo: „Videant, dicitur ibi, Sa­cerdotes, aliique Ecclesiastici ordinis, ut in his processionibus ea modestia ac reverentia, tum ab ipsis, tum ab aliis adhibeatur, quae piis et religiosis huiusmodi actionibus maxime debetur, bini suo loco procedentes, sacris precibus ita sint intenti, ut remoto risu, mutuo­X) Vide Quarti de processionibus Kccles. Gretseri tract, de sacris processionibus. Baron. Martyr. Boman. ad diem 56. April, et Annál. t. 5. ét ex Antiquioribus : Valefrid. Strabonem de rebus Eccl. Eupertum de divin. offic. ect. ect. — 2) in epist. ad Hebr. 4*

Next

/
Thumbnails
Contents