Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

30 /• & Usus autem Indulgentiarum in Ecclesia pro Defunctis fundatur in Traditione . Apostolica, juxta quam Ecclesia a primo mox saeculo sua pro defunctis yobtulit suffragia, ut constat ex S. Augustino *) et libro, quem de cura pro mortuis scripsit/id S. Paulinum, ^ qui ab ipso quaesierat, cur fideles sint solliciti sepelire corpora propinquorum in Basilicis Sanctorum: „Adjungit etiam, inquit, vacare non posse, quod universa pro defunctis Eccle­sia supplicare consuevit;“ atque ut hanc S. Paulini sententiam confirmet, subjicit: „In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium: sed etsi nusquam in Scri­pturis veteribus omnino legeretur, non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consue­tudine daret, auctoritas; ubi in precibus Sacerdotis, quae Domino Deo ad eius altare fun­duntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum“; tandem solvit propositam quae­stionem de cura sepeliendi corpora apud memorias Sanctorum: „Non video, inquit, quae sunt adjumenta mortuorum, nisi ad hoc, ut dum recolunt, ubi sint posita eorum, quos diligunt, corpora, eisdem Sanctis illos tamquam patronis susceptos apud Dominum adjuvandos commendent“, quibus verbis S. Augustinus declarat, fideles consuevisse rogare pro defunctis Sanctorum suffragia: si ergo privati mortuos juvare possunt, non solum suis precibus, jejuniis, et aliis bonis operibus, sed etiam Sanctorum suffragiis, ac praesertim oblatione in Missae Sacrificio sanguinis Christi, quidni idipsutn possit Ecclesia, et S. Petri successor, cui datae sunt claves regni coelorum? a) Suapte intelligitur, Indulgentias De­functis non prodesse, nisi ipsi viventes, qui illas ex annutu Summi Pontificis ad defunctos transferunt, seu illis applicant, sint in statu gratiae, et opera injuncta debito modo impleant. Ad partes Nostras pertinere dignovimus ea omnia proponere, quae ad rectam Encyclicarum Sanctissimi Domini Nostri intelligentiam faciunt. Quibus praestitis superest, ut circa modum, in Jubilaeo celebrando in hac Nostra Archi-Dioecesi tenendum, cum pro munere Nostro, tum pro facultate, Nobis concessa, men­tem Nostram declaremus, et quae opportuna Nobis videntur, statuamus. Itaque praesenti­um vigore disponimus: 1. ut DD. Curati prima mox a perceptis hisce Nostris pastoralibus Litteris Dominica die populo fideli ex atnbone denuncient, a Beatissimo Patre Jubilaeum, toto labente anno duraturum, indictum fuisse. 2. Jubilaei hujus, seu Indulgentiarum plenissimarum, ab eodem SSmo Dno Nostro concessarum participes fieri posse omnes utriusque sexus Christi fideles Archi- Dioecesis hujus, vel in hac commorantes, in Apostolicae tamen Sedis gratia et obedientia manentes, vere poenitentes, confessos, et sacra Communione refectos, qui intra spatium huius anni Ecclesias in singula Parochia per Nos defixas, vel e delegatione Nostra de­figendas, semel saltem in die per quindecim continuos, vel interpolatos dies devote visitaverint, ibique pro Catholicae Ecclesiae et Sedis Apostolicae prosperitate et exaltatione, pro exstirpatione haeresum, omniumque errantium conversione, pro totius populi Christiani pace et unitate, verbo juxta mentem sive intentionem Beatissimi Patris pie quinquies Orationem Dominicam et totidem vicibus Salutationem Angelicam recitaverint. 3. Ecclesias, per eos, qui gratiae Indulgentiarum Jubilaei participes fieri cupi­unt, visitandas Strigonii Nos Ipsi designavimus, in Castro quidem Strigoniensi, et pro parochiis Cathedrali, S. Ignatii C. etS. Georgii M. Ecclesiam sive Basilicam Nostram 1 1) serm. 172. al. 22. de verb. Apóst, — 2) Matth. 16, 19. —

Next

/
Thumbnails
Contents