Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

hunc finem, et per modum praeparationis ad effectum Jubilaei,; ergo *qui non habet animum implendi et obtinendi Jubilaeum, non potest gaudere facultate.“ E oon-, trario decernit ac declarat in suis Encyclicis Beatissimus Pater, (juod ii, qui post obtentas vigore facultatum Jubilaei absolutiones a censuris, et vofprum commutatio­nes serium illud ac sincerum ad id requisitum propositum eiusdem Jubilaei lucrandi, ac proinde reliqua ad hoc necessaria opera adimplendi mutaverint, licet ob id ipsum a peccati reatu immunes censeri vix possint, et Jubilaei Indulgentias non lucrentur, nihilominus a reservatis et censuris maneant absoluti, et etiam commutatione votorum, si quam obtinuerunt, porro gaudeant. Meminerint autem Confessarii, his tam amplis facultatibus durante Jubilaeo instructi, impositae sibi obligationis, peccatoribus, quos absoluturi sunt, salutarem im­ponendi poenitentiam, sub hac enim dumtaxat conditione adhibendas esse faculta­tes praedictas, liquet ex ipsis Encyclicis Pontificiis, in quibus haec occurrunt verba „injuncta ipsis (peccatoribus absolvendis) poenitentia salutari, aliisque de jure injun­gendis.“ Generatim vehementer erraret, qui existimaret tempore etiam Jubilaei non ad omnem amussim observandum a Confessariis esse, quod praecipit Concilium Tri- dentinum: ') „Debent ergo Sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia sugges­serit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et convenientes sa­tisfactiones injungere, ne si forte peccatis conniveant et indulgentius cum poeniten- tibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam im­ponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam, et castigationem. Nam claves Sacer­dotum non ad solvendum dumtaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui Patres credunt et docent.“ „Notandum, ait Gregorius de Valentia, 2) ad quem ipse quoque doctissimus Benedictus XIV. de hoc eodem objecto disserens provocat, *) neque per hanc Indulgentiae formam, scilicet „de injunctis poenitentiis“ neque per ullam aliam quamvis amplam et generalem, relaxari obligationem, qua pro­pter integritatem Sacramenti tenetur Oonfessarius salutarem poenitentiam poeni­tenti injungere, et poenitens eam implere . . Primo ex eo, quod illa obligatio est Juris Divini, — — Secundo ex eo, quod truncaretur alioqui Sacramentum Poeni­tentiae quadam sua integrali parte, qualis est nimirum Jure Divino satisfactio ipsi­us Poenitentis; Tertio id confirmatur ex communi sensu et usu Ecclesiae, siquidem nec in plenissimis etiam Indulgentiis solet negligi a Confessariis et Poenitentibus Sacramentalis Satisfactio et poenitentia; immo expresse ab ipsis Pontificibus solet tunc etiam requiri.“ Benedictus XIV. autem, „Instructione, ■*) inquit, 5) mentem No­stram declaravimus, statuentes, salutarem poenitentiam a Confessario injungendam esse Poenitenti, etiamsi hic ad recipiendum Jubilaeum praeparatus sit, ex quo sane Poe­nitentis obligatio exoritur, eamdem adimplendi: Omnia sua peccata confiteatur fideliter, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere: verba sunt Concilii La- 1 1) se8g. XIV. c. 8. de Poeoit. — 2) t. 4. disp. 7. de Indulg. — 8) citat. Encycl.,,Inter praeteritos.4* — 4) in- telligit 36-tam. — 5) cit. Encycl.

Next

/
Thumbnails
Contents