Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

26 Ecclesiarum velificatur, designandi minorem Ecclesiarum numerum, vel etiam unam, si unica adsit Ecclesia, in quibus, seu in qua fideles aliarum Ecclesiarum visitationes per­agere queant. / Cum singulares Jubilaeo annexae sint praerogativae, certa nempe privilegia et facultates peculiares; atque in his potissimum, ut in superioribus innuimus, eius a quavis alia plenaria Indulgentia differentia consistat, opportunum ducimus, de his nonnulla usui et directioni Confessariorum inservitura, vestigiis Encyclicarum Apostolicarum in­sistentes, paucis delibare ac monere. Ac imprimis possunt Moniales, earumque novitiae, tempore hujus Jubilaei una dumtaxat vice eligere sibi Confessarium quemcumque, ex iis tamen tantum Confessariis, qui a Nobis ad excipiendas Monialiu n Confessiones approbati sunt. Eodem modo Regula­res quoque cuiuscumque ordinis, ac instituti, in Archi-Dioecesi Nostra degentes, possunt confiteri Sacerdoti tam saeculari, quam regulari alterius etiam Ordinis, ad personarum saecularium confessiones excipiendas a Nobis pariter approbato; quamvis e praescripto Superiorum, vel suarum Constitutionum extra propriam religionem, sive religiosam societa­tem peccata sua confiteri prohibeantur. ') Amplissimae autem sunt illae facultates, quibus Beatissimus Pater, salutem ani­marum Christi Sanguine redemptarum promoturus, Confessarios, ab Ordinariis tamen approbatos, et jurisdictione ad audiendas Christi fidelium confessiones sacramentales pro­visos, durante Jubilaeo, instructos esse voluit. Quarum praecipuae hae sunt: 1. Facultas absolvendi a casibus reservatis et censuris; vi cuius Confessarii poenitentes ab excommunicationis, suspensionis, aliisque ecclesiasticis sententiis ac censuris, a jure vel ab homine quavis de causa latis et inflictis; nec non ab omnibus peccatis, quantumvis gravibus et enormibus, etiam Nobis, velut Ordinario, etiam Sedi Apostolicae, speciali forma reservatis, et quorum absolutio, alias quantumvis ampla non intelligeretur concessa, in Tribunali Poenitentiae, et in foro conscientiae et hac unica vice tantum absolvere valent. Indulsit porro Beatissimus Pater, ut, durante Jubilaeo, fideles, rite dispositi» absolvi possint etiam a crimine haeresis; firma tamen obligatione abjurandi errores, seu haeresim, reparandi scandala, et cetera, quae de jure absolutis agenda sunt. Confessariis itaque haec quoque ab haeresi absolvendi facultas competit, collata quippe vigore Declara­tionis S. Poenitentiariae, sub 25. Januarii huius anni editae. Diximus poenitentes seu poenitentem quemlibet durante Jubilaeo hac una vice tantum absolvi posse a censuris et casibus reservatis. Rem ita esse liquet e praelaudata S. Poenitentiariae Declaratione, inferius per extensum communicanda. Quamvis autem facul­tas Confessariis a peccatis et censuris absolvendi collata latissima sit; ea tamen minime extenditur a) ad eos, de quibus Benedictus XIV. agit in sua Constitutione Sacramen­tum Poenitentiae; adeoque Confessarius nequit absolvere complicem peccati turpis, uti nec eum, qui Sacerdotem insontem apud judicem ecclesiasticum de sollicitatione falso insimulavit; neque remittere obligationem denunciandi sollicitantem, b) Non etiam suffra­gatur dicta facultas iis, qui a SSmo Dno Nostro, et Apostolica Sede, vel aliquo Praelato 1 1) Benedict. XIV. cit. Encycl.—

Next

/
Thumbnails
Contents