Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

I 23 anni sancti Indulgentias injuncta sunt, et praescripta.“ Cum Concilium Tridentinum *) trium Communionum mentionem faciat, videlicet: solius Sacramentalis, quae Communio est illorum, qui eum in peccato mortali recipiunt; solius Spiritualis, quae illorum est, qui summopere cupientes Panem Eueharisticum gustare, viva tide, quae per dilectionem operatur, spiritualis illius fructus atque utilitatis participes fiunt; et demum Sacramen- talis simul ac Spiritualis, quae est illorum, qui prius ita se probant et instruunt, ut ve­stem nuptialem induti ad Mensam accedant, non morabatur doctissimus Pontifex decla­rare, qualemnam Communionem, velut opus ad lucrandam Jubilaei Indulgentiam injun­ctam intellexerit, et omnino intelligenda veniat. „Nos, inquit, s) sub sacra e Communionis nomine Sacramentalem simul ac Spiritualem Communionem intelleximus, atque intelligi- mus.“ Sicut igitur praecepto Communionis annuae non satisfit per sacrilegam Domini Manducationem, 3) ita per sacrilegam Communionem non adimpletur opus, quod pro lu­crifaciendo Jubilaeo requiritur et praescriptum est. Omnes igitur Christi fideles, Indul­gentiam Jubilaei sibi propriam reddere cupientes, etiam Sanctissimam Eucharistiam su­mant, est necesse. Cum solis prolibus, iis videlicet, quae sacram Confessionem una alia ve vice jam peregerunt, sed ad sacram Communionem nondum admissae fuerunt, possunt e Concessione Apostolica, in ipsis Encyclicis expressa, Ordinarii in obligatione sacram Com­munionem sumendi, dispensare, illamque in alia pietatis, vel religionis opera per praedi­ctas proles peragenda eo cum effectu commutare, ut illae Indulgentias lucrari valeant. De­claravit autem sub 25. Januarii hujus anni Sacra Poenitentiaria ex Apostolica Auctori­tate, unica Confessione et Communione non posse satisfieri praecepto paschali, et simul acquiri Jubilaeum, ut adeo nemo Jubilaeum lucrari possit, qui praeter lege praeceptam Confessionem et Communionem Paschalem, aliam Confessionem et Communionem non peragit praecise eo scopo, ut praescriptis pro lucrando Jubilaeo operibus, conditionibus­que satisfaciat. Suaptc mtelligitur, quod fidelis populus eatenus edoceri ab animarum Curatoribus debeat. Requiritur 3. ut qui Indulgentias consequi cupiunt, Ecclesias a Summo Pontifice, vel Ordinariis locorum, aut ab iis, quibus suas illi Vices detulerunt, designatas devote visitent, ibique ad intentionem, in Encyclicis expressam, pias effundant preces. Notanda sunt sequentia: a) qui requisitae Ecclesiarum designatarum visitationi satisfacere pro debito vult, per continuos vel interpolatos quindecim dies omnes designatas Ecclesias adeat, seu visitet, est necesse. Interpolare dies licet, interpolare seu dividere designatas Ecclesias, ita ut una die duae, alia iterum duae visitentur, non licet. Testis omni exceptione superior est Benedi­ctus XIV. hanc in rem alia inter inquiens 4): ,,Per occasionem Anni Sancti 1700. a Ponti­fice Innocentio XII. promulgati opportunum factu visum fuit, in particulari Congregatione ex variis Cardinalibus et Praelatis composita, iterum examini committere, uum videlicet visitatio quatuor Basilicarum in unico tantum die fieri deberet, an vero fieri diebus interpolatis posset, duas exempli gratia Ecclesias uno die, alteras vero duas alio die visitan­do. Concordi sententia decisum fuit, quod omnes in uno die fieri deberent. Nos demum, ad­dit idem Summus Pontifex, communi, atque obvio verborum sensui saltem semel in 1 1) scis. XIII. cap. 8. — 2) eit. Encycl. — 8) Innocent. XI. 2. Maii, 1679. contr. propositionem damnavit. — 4) cit.Encycl. „Inter praeteritos.“ — 3*

Next

/
Thumbnails
Contents