Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

20 Soarius ') non adjungitur solum (in concessione Indulgentiarum), quia Pontifices nolunt ndulgentiam aliis concedere, sed etiam declarant, hanc essa conditionem necessariam ex intrinseca ratione Indulgentiae, et effectus eius, potestatemque concedendi Indulgentias limitatam esse ad hujusmodi subjectum, cuius signum sufficiens est ipsamet Pontificum perpetua consuetudo. Unde Clemens VI. s) cum dixisset, Christum Dominum infinitum thesaurum hominibus reliquisse, subdit: „Quo qui usi sunt, amicitiae Dei participes sunt effecti“ significans nemini posse applicari illum thesaurum, nisi ei, qui amicitiam Dei participavit. Atque in hac ab omni peccato immunitate, sive statu gratiae consistit in- iterna dispositio, quae ab illis exigitur, qui proprium fructum, seu effectum Indulgentiae consequi cupiunt; homini enim inimico Dei, quamdiu in peccato existit, nulla remissio fit, neque quoad culpam, neque quoad poenam, quia indignus est tali remissione. Tenore Encyclicarum Jubilaei Indulgentiae conceduntur omnibus, ubicumque locorum et terrarum degentibus Christi fidelibus, in gratia tamen et obedientia Sedis Apo- stolicae manentibus. Itaque excommunicati, qui non sunt in gratia Sedis Apostolicae a bene­ficio Indulgentiarum exclusi sunt; quia Indulgentiarum participatio pertinet ad communio­nem'Sanctoxmm, quam non participant nec ii, qui non sunt membra Ecclesiae, nec ii, qui ab Ecclesia rescissi sunt. „Nunc breviter dico, legimus apud Soarium, 3) excommunicatio­nem privare hominem omni fructu et participatione indulgentiarum directa, et per modum absolutionis : loquor autem de excommunicatione formaliter et ratione sui, et non tantum ratione status peccati mortalis, quem solet supponere.“ Idem dicendum de iis, qui schisma­te scinduntur ab Ecclesia, seu qui non manserunt in obedientia Sedis Apostolicae, qui In­dulgentiarum aeque participes fieri nequeunt. Caeteri Christi fideles Indulgentias Jubilaei lucrari possunt, sub sequentibus ta­men conditionibus, vi praelaudatarum Encyclicarum requisitis ac praestitutis: 1. Ut sint vere poenitentes. Quaeritur, qui sunt vere poenitentes dicendi? profecto non alii, quam, qui ab omnis peccati affectu liberi et expediti sincerum simul et efficax propositum et voluntatem habent Deo per Poenitentiae opera, per proprios labores pro virili satisfaciendi juxta illud: 4) „Facite fructus dignos poenitentiae.“ Indulgentia igi­tur ab obligatione pro admissis peccatis satisfaciendi neminem eximit, sed supplet dum­taxat impotentiam et fragilitatem nostram. „Bona pars satisfactionis, ait Estius, 5) a poeni- tente debet esse expleta ad hoc, ut reliquum ei condonetur. Id enim est, quod ait Aposto­lus: „Sufficit illi, qui eiusmodi est, objurgatio haec." Nam eam objurgationem non levem fuisse declarat metus Apostoli dicentis: „Ne forte abundantiori tristitia absorbeatur.“ Exigunt illud ipsum veteres Ecclesiae canones, qui ea de re exstant complures: exigunt autem propterea, ne per Indulgentiam enervetur ecclesiastica disciplina, quodque deterius est: ipsa poenitentium satisfactio, quae legis divinae est, evertatur, et pessumeat.“ Cardina­lem Baronium superius audivimus dicentem: „Sedis Apostolicae indulgentias illis commu­nicari, qui quantum suppetunt vires, bene operari non praetermittunt.“ Eiusdem sententiae fuit Cardinalis Cajetanus, qui de formula „Vere poenitentibus“ qua Pontifices Ro­mani utuntur, ait 6): „Indulgentias non consequi poenitentes negligentes, sed poenitentes 1 1) Disp. 52. sect. 2. — 2) in Extrar. „Unigenitus“ da poenit. et remiss. — 3) loc. cit. — 4) Luc. 3, 8- — 6) Comment, in omnes B. Pauli etc. Epistolas. Khotom. 1709. T. I. — 6) Tract. X. de suscip. indulg. —

Next

/
Thumbnails
Contents