Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
16 in spiritualibus thesauris. De Martyribus, inquam, qui semper in eodem juventutis flore sunt, semper suae gloriae virtutem emittunt et radios.“ Et de S. Ignatio M. loquens ait: ‘) „Quemadmodum thesaurus quidam perpetuus, qui quotidie exhauritur, et nunquam deficit, sic etiam beatus Ignatius cunctis ad se accedentibus benedicens, fiducia, et strenua alacritate, magnaque fortitudine plenos remittit domum. Itaque non hodie tantum, sed quotidie ad ipsum confluimus, spirituales ex eo fructus percipientes.-------Utilis igitur c unctis hic thesaurus est, et refugium salutare, tam illis, qui rebns duris, atque asperis et peccatis conflictantur, ut ab iis liberentur, quam illis, qui prospere ac feliciter degunt, ut diu fruantur illis bonis.“ „Ecclesiae thesaurum, ac eius in donanda peccatorum remissione indefectibilem virtutem lucide profitetur, peccatores lucide hortatur, ut pro remissioni s gratia accedant consummatorum Martyrum Basilicas, uti olim ipsorum parentes accesserunt Confessorum metalla, et designatorum Martyrum carceres,“ observat Christianus Lupus,2) Quamvis vero haec ita sint, absit tamen, ut quis existimet Sanctorum merita iccirco reponi in thesauro Ecclesiae, unde Indulgentiae dispensantur, ut aliquid addant meritis Christi: „Non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri“; 3) sed ut denotetur ea, quam in Symbolo Apostolorum profitemur, communio Sanctorum in Ecclesia, quae ut docet S. Paulus *): „Est corpus eius (Christi) et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimplet,“ hoc est, sicut caput perficitur accessu corporis, seu omnium membrorum, et vicissim corpus accessu capitis: ita Christus, qui in proprio et naturali corpore per passionem suam consummavit in aeternum sanctificatos 5) omniaque gratiarum dona omnibus promeruit; se tamen mutilum caput existimaret, nisi corpus suum, quod est Ecclesia, ßibi haberet adjunctum: et quemadmodum in naturali corpore multa fecit et passus est in Dei honorem et gloriam: ita in mystico suo corpore operans et patiens Patrem glorificet: quo sensu dixit S. Paulus 6): „Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi“, non quod defectum virtutis in Christo sarciret, sed quod veluti instrumentum ei inserviret, ut fructus passionis illius ad omnes derivaretur. ,,Et ita non habet homo, unde glorietur, inquiunt Patres Tridentini ’), sed omnis gloriatio nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus facientes fructus dignos poenitentiae, qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per illum acceptantur a Patre.“ Sanctorum igitur merita meritis Christi non adjungimus, quasi merita Christi non sufficerent, sed ut et vis et efficacia meritorum Christi magis eluceat et commendetur, utpote quae ipsis etiam Sanctorum operibus, ut nobis aliquid mereantur virtutem et efficaciam conferunt, et communicant. Nec dicat aliquis, Majestate Christi indignum esse, in eodem thesauro coacervare infinitas et superabundantes satisfactiones Domini cum m ulto levioribus Sanctorum passionibus. Si enim indignum non fuit Majestate Christi mori hypostatice cum humana natura in una Verbi persona; cur indignum foret Majestate Eiusdem in eodem thesauro reponi merita Ipsius cum meritis Sanctorum, quorum tota virtus ab Ipso tamquam a fonte procedat? Nec sane eodem loco et pretio habemus merita Salvatoris et Sanctorum; novimus haec finita esse, illa vero infinita, haec per accidens, illa essentialiter ad thesaurum Ecclesiae' concurrere. Merita proinde Immaculatae Deiparae Virginis; Sanctorum bona opera, passiones, satisfactiones in multis supereffluentes, cum vim 1 1) Hom. de hoc Sanoto. — 2) Oper. T. 6. Dissert, de peccat, et satisf. indulg. — 3) Act. 4, 12. — 4) Ephes. 1 2*. — 5) Cf. Hebr. 10, 14. — 6) Coloss. 1, 24. - 7) Sess. XIV. cap. 8, —