Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
15 Et de infinito valore satisfactionis et meritorum Christi nemo unquam, qui Christiano nomine censetur, dubitavit, cum dignitas satisfactionis mensuram accipiat a dignitate personae satisfacientis. Sed certum etiam est, de plurimis Sanctis, in quibus mirabilis est Deus, *) valere, quod Job de se dixit: 2) „Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret.“ Nulla satisfactione pro se eguit Deipara Virgo, quam novimus et a labe originalis peccati praeservatam, et ab actuali quoque peccato immunem fuisse3); et plurima tamen passa est propter Deum, ac praesertim, quando secundum Simeonis vaticinium, animam eius doloris gladius pertransivit. 4) S. Joannes Bapt. quem scimus 5) in utero matris sanctificatum, innocentissimam, austeramque vitam duxisse ita, ut poenitentiae vivum exemplar esset, vincula tamen, carcerem, et tandem capitis obtruncationem passus est, cui proinde ingentem passionum et meritorum cumulum superfuisse dubitari nequit, quo ipse ad propria expianda peccata opus non habuit. De Prophetis, quos sanctissimos viros fuisse constat, scribit praecipue S. Paulus: 6) „Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, — in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis et in cavernis terrae.“ Et non superef- fluenter passione sua meruerunt Apostoli ? de quibus scribit S. Paulus 7): ,,Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos“, et iterum: „Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus, blasphemamur et obsecramus, tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.“ Quod idem dicendum de Martyribus, in quibus verificabatur illud Christi: s) „Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo“, et illud:9) „Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.“ Quare S. Cyprianus affirmat, 10) Martyres statim a morte coelum ascendere ad coronam percipiendam. S. Augustinus quoquo dicit, n) pro Martyribus in Ecclesia non orari, cum nos potius debeamus eorum orationibus commendari,et idem alibi lJ) inquit: „Injuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre.“ Quam- obrem jam primaeva Ecclesia tanti faciebat Martyrum merita, dum adhuc ipsi vitam agebant et in carceribus detinebantur, ut illa susciperet tamquam satisfactiones poenarum, quae a lapsis luendae erant, ut in superioribus probavimus. Adhuc tantum S. Joannem Chrys istomum audiamus loquentem de spirituali Ecclesiae thesauro, qui ex cunctis simul adunatis Martyrum meritis componitur. „Heri, inquit, 13) beatus Babylas (fuit Episcopus Antiochenus a Numeriano Imp. trucidatus) cum tribus pueris nos hic congregabat, hodie vero par sanctorum militum in acie Christi exercitum ostendit. Impar eorum est aetas, sed par fides; varia certamina, sed eadem fortitudo. Illi tempore superiores, hi recentiores. Eiusmodi est thesaurus Ecclesiae, novas et veteres habet margaritas; sed una est omnium gratia. Eorum flos neque languescit, neque defluit tempore. Nescit vetustatis rubiginem splendoris istius natura. Temporis accessione opes, quae ad corpora spectant, facile intereunt, sed non sic se habet 1 1) Psalm. 67, 36. — 2) 6, 2. — 3) S. Ambros, serm. ult. in Psalm. 18. Cone. Trid. sess. 6. can. 23. — 4) Cf. Lnc. 2, 35. - 5) Luc. 1, 15. — 6) Hebr. 11, 36. sq. — 7) I. Cor. 4, 9. 11. sq. — 8) Matth. 10, 32. — 9) ib. v. 39 — 10) 1. 4. ep, 2. — 11) tract. 84. in Joann. — 12) serm. 17. de verbis Apóst. —13) hom. 40. — 2*