Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

14 Ideo autem salutares vel maxime sunt Indulgentiae, quia liberant a poenis tempo­ralibus non solum coram Ecclesia, sed etiam coram justitia divina. Ut quid enim dixit Christus „quaecumque solveris vel solveritis super terram, erunt soluta et in coelis ?“ et cur Apostolus, cum incestuoso Corinthio partem poenae indulgendo remittit, ait: „Quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi“, nisi ut ostenderet, ratum omnino esse apud Deum, quod donavit. Patres quoque in ea semper steterunt sententia, quod per poenas injunctas vel sponte susceptas satisfiat Deo. Tertullianus ') loquens de iis, qui dum agunt poenitentiam redeunt ad peccata, ita inquit: „Qui per delictorum poenitentiam in­stituerat Domino satisfacere, Diabolo per aliam poenitentiam satisfaciet.“ S. Cyprianus 2) ait: „Dominus orandus est, Dominus satisfactione placandus.“ S. Pacianus: 3) „In quan­tum, inquit, poenae vestrae non peperceritis, in tantum vobis Dominus parcet.“ Denique S. Augustinus: 4) ,,Non sufficit, inquit, mores in melius nmtare, nisi etiam de iis, quae fa­cta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cor­dis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.“ Ex his aliisque testimoniis manifestum est, ut observat Bellarminus, 5) per injunctas poenas satisfieri Deo, ac per hoc indulgentias, quae ab eiusmodi poenitentiis absolvunt, poenae temporalis reatum coram Deo expi­are. Accedit, quod Concilium Tridentinum decretum suum de Indulgentiis condiderit contra Novatores, qui potestatem concedendi Indulgentias Ecclesiae denegaverunt, sed qui nunquam inficiabantur, Ecclesiam posse remittere poenas, quas ipsamet propter di­sciplinam externam statuebat. Cum porro idem Concilium anathemate damnet eos, qui asserunt, indulgentias inutiles esse; si illae valorem non sortirentur coram Deo, nedum inutiles, sed noxiae etiam essent, quia ut S. Thomas observat 6) „remitterent ad graviores poenas, scilicet purgatorii, absolvendo a poenitentiis injunctis.“ Thesaurum autem, unde Indulgentias haurit Ecclesia, earumque fundamentum indicat Clemens VI. 7) „In ara crucis, inquit, innocens immolatus (Christus) non gut­tam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius generis humani suffecisset: sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse. — — — Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis et superflua tantae effusionis mi­seratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit? quem quidem thesaurum non in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per B. Petrum, coeli clavigerum, eius- que successoi’es, suos in terris Vicarios commisit fidelibus salubriter dispensandum . . Ad cuius quidem thesauri cumulum B. Dei Genitricis, omnium Electorum a primo justo usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur: de cuius consumptione, seu minuti­one non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi, (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad justitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum.‘‘ Infinita igitur merita Christi, qui teste S. Paulo 8) „propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites es­semus,“ et merita Sanctorum sunt bona illa spiritualia, sunt, ut loquuntur Patres Triden- tini 9) coelestes illi thesauri, quorum applicatione conceduntur Indulgentiae, sive remis­siones poenarum temporalium, peccatis nostris debitarum. 1) in libr. de Poenit. — 2) serm. 5. de lapsis. — 3) paraen. ad Poenit. — 4) serm. 351. al. 50. — 5) De In- dulg. L. I, c. 7. — 6) in supplem. 9. 23. art. 1. — 7) in Extravag. Unigenitus tit. „De poenit. et remis.“ Cf. etiam Pii 6. Const- ,,Auctorem fidei'1 de Indulg. prop. 41. et Benedic. XIV. Const. „Apostolica" §. 13. — 8) Cí. II. Cor. 8, 9. — 9) sess. XXI. de reform, c. 9.

Next

/
Thumbnails
Contents