Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

11 temporaliter hominem detinet poena, etiam quem jam ad damnationem sempiternam reum fion detinet culpa.“ Est autem de fide, non totam simul poenam cum culpa semper remitti a Deo, sed plerumque poena aeterna virtute clavium sublata, poenam temporalem mane­re exsolvendam ; quam veritatem Sacrae Litterae apertissime loquuntur vel in notissimis exemplis Adami, Moysis, Aaron, imprimis vero Davidis, a quibus omnibus, licet Deus culpam remiserit, imo ab ipsis, ut Nathan dixit ad David, transtulerit, gravissima nih- lominus temporalis poena luenda fuit. Quare S. Augustinus exemplum poenitentis Davi­dis considerans, et Deum alloquens, ait'): „Impunita peccata etiam eorum, quibus ignoscis, non dimisisti; sed praerogasti misericordiam, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed se ipsum punienti: sic servatur misericordia et veritas.“ Cui veritati S3.Patres, quotquot sunt concinere ipse Calvinus testis est, dum pro nota sua modestia scribit2) : „Dicam simpliciter, omnes fere Patres, quorum libri extant, aut hac in parte lapsos esse, aut nimis aspere, et dure locutos.“ Cuius veritatis hanc assignant Patres Tridentini ra­tionem: 3) „Sane, inquiunt, et divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratianl recipiantur, qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint, aliter vero, qui semel a peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono, scientes templum Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla Satisfactione peccata dimittantur, ut occa­sione accepta, peccata leviora putantes, vdut injurii et contumeliosi Spiritui Sancto, in graviora labamur, thesaurizantes nobis iram in die irae.“ Viguisse autem in Ecclesia, inde ab eius primordiis, Indulgentiarum usum apertissima testantur facta, contra quae ideo etiam non valent argumenta. Ipso Aposto­lorum tempore concessam fuisse Indulgentiam, plane perspicuum est ex verbis S. Pauli 4): „Sufficit illi, inquit, qui hujusmodi est, objurgatio haec (intelligit incestuosum, quem gravissimae poenitentiae sive poenae subjecerat.) Nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.“ Incestuosus nondum plene satisfecerat pro delicto, et nihilominus Paulus liberalem ei indulgentiam concessit ulterioris poenae debitae, vel ex quadam prudenti misericordia, ne forte abundantiori tristitia absorberetur, ut idem Aposto­lus dixit, vel in gratiam Corinthiorum, qui pro ipso intercesserant, ut verba haec „Propter voss innuunt. Illam autem Indulgentiam fuisse veram, et per potestatem, a Christo da­tam, declaravit S. Paulus per Verba „In persona Christi.“ Hoc S. Pauli exemplum Nova- tiano homini objecit S. Pacianus 5): „Vides, inquit, Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem? vides mitissimam lenitatem, longe a vestro supercilio separatam? longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitae, ac saluti omnium consulentem.“ Eodem plane sensu citata S. Pauli verba interpretantur S. Ambrosius, S. Joannes Chry- sost., Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus. r>) Habemus igitur ex hoc loco, sive facto S. Pauli Indidgentiarum usum a Christo fuisse inchoatum, ad cujus quippe Auctoritatem Apostolus provocat indulgentiam largiendo; post tempói*a Apostolica prostant testimonia Tertulliani et S. Cypriani de remissione poenae, quam Antistites Ecclesiarum faciebant vel ad Martyrum intercessionem, vel aliis de causis. Tertullianus in libro ad Martyres 7) In­dulgentiam pacem appellat, quam illi, qui in confessione fidei defecerant, a Sanctis 1 1) super Psalm. 50. — 2) Inst. 1. 3. cap. 4. — 3) Sess. XIV. cap. 8. de satisfact. access. et fructu. — 4) II. Cor. 2. — 5) Epist. 3. ad Symphor. — 6) in cit. Apóst, locum. — 7) cap. 1. —

Next

/
Thumbnails
Contents