Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

10 Principes contulerint summam sex millionum et vix non insuper ducentorum millium scuta- torum, cuius pro valore pecuniae illius temporis, ingentis summae tertia pars Imperatori­bus, simul Hungáriáé Regibus obtigit, bellis, quae cum Tureis, tunc potentissimis, gerenda erant, implicitis. Quae autem speciatim Patriae nostrae cum llussitis et Tureis coi lu­ctanti a Summis Pontificibus tributa sunt in aere parato, porro in milite, aliisque belli feliciter gerendi mediis auxilia, illa alias recensuimus, *) istinc satis esse existimantes delibare aliqua e litteris, quibus Status et Ordines Regni pro praestitis beneficiis gratias egerunt Summo Pontifici Clementi VIII. tam pro auxiliaribus militum copiis, quam pro menstruo 30,000 scutatorum subsidio, quas litteras publicavit eruditissimus Stephanus Katona, '2) ubi alia inter haec leguntur „nihil nobis, scribunt illi, antiquius habendum esse censuimus, quam ut debitas immortalesque Beatitudini Vestrae pro singularibus in Nos et Patriam hanc nostram, in extremo fortunae cardine nutantem, beneficiis gratias ageremus . . . Non fuit ullus mortalium repertus, qui post Imperatoriae Majestatis et S. R. I. subsi­dia, desperatis rebus nostris, majoribus, quam Tua Beati tudo, praesto fuisset auxiliis. Nam, praeter ingentem pecuniarum vim et alia Tuae Beatitudinis in nos collata beneficia, op­portune admodum aestate proxima eiusdem in Hungáriám venit exercitus. — — — Utinam autem ea temporum vigeret felicitas, et eo loco res nostrae positae essent, quo Tuae Beatitudini et Sanctae Sedi Apostolicae pares his meritis gratias referre liceret!, nullum in Nobis officii genus desiderari pateremur.“ Novimus igitur causam, ob quam Jubilaeum indictum fuerit, quin Catholici fideles Romam illius lucrificandi gratia invitarentur, cum domi suae quilibet Jubilaei gratiarum particeps esse queat. Promulgato Romae in die Ascensionis Domini Jubilaeo, populus Romanus ad illud salubriter agendum praepax-abatur per Missiones populares jussu Summi Pontificis in Urbe asservatas; nihil enim Summis Pontificibus, Jubilaeum indicentibus magis cordi erat, quam ut fideles in Veritatibus fidei bene instructi, et in Trib unali Poenitentiae a peccatis emundati annum sanctum sive jubilaeum auspicarentur, cui initium datum fuit in Vigilia Nativitatis Domini per solemnem in Basilica Vaticana S. Petri ab ipso Summo Pontifice peractum ritum apertionis portae, sic dictae 8anct.ae? quae nimirum omri vicesimoquinto anno ad initium Jubilaei recluditur, ad finem vero, sequentis nempe anni eadem Vigilia occluditur, ad apeidendas portas sanctas reliquarum trium Basilicarum Cardinalibus delegatis, qui commissa sibi provincia eadem die defun­gebantur. Etiam hic ritus aperiendi portas sanctas ob adjuncta, in quae Sanctissimum Dominum Nostrum conjectum novimus, observari line vice non potuit. Anno Jubilaei Indulgentia plenissima conceditur non, quod omnes norunt, peccatorum, nec poenae aeternae, peccatis gravibus debitae; sed dumtaxat poenarum temporalium, quae remissis peccatis et poena aeterna, non semper a Deo remittuntur, sed remanent luendae vel in hac vel in alteia vita, dicente S. Augustino :3) „Cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis . . . productior est enim poena, quam culpa; ne parva putetur culpa, si cum illa finiretur etiam poena: ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem debitae patientiae, l) l) Vide „La Sovranita temporale dei Romani Ponteßci“ Roma 1860. Parte III. Vol. I. — 2) Historia Critica Regum Hungáriáé, Stiipis Austriacae tom. VIII. Ordine XXVIl. — 3) Tract. 124. in Joann. —

Next

/
Thumbnails
Contents