Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVII.

105 XVII. Super petitione S. Sedis Apostolicae subtrata, et in S. Congregatione pertracta­ta, cujus scopus erat obtinendi, vel via declarationis, vel via gratiae, ut Ecclesiasticis liceat bonos et utiles libros per onera Missarum suscepta acquirere, sequens prodiit praelau- datae Congregationis Decretum: Die 30 Augusti 1875. Sacra Congregatio Emmorum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini inter­pretum, perlectis ac perpensis suprascriptis precibus, rescribendum censuit: Dentur rela­tivae resolutiones in Tarbien, et aliarum diei 24. Aprilis 1875. Resolutiones vero, quae casui in precibus exposito apprime respondent, habentur in responsione ad sequentia dubia, nempe: — I. An illicite agant ii, qui cum non sint bibliopolae vel mercatores, vel aliter missarum celebrandarum quaesitores, verum ecclesiastici viri, quibus sponte a fidelibus eleemosinae missarum traduntur, quique ad bonos libros, vel diaria religiosa evulganda, eas celebrare offerunt sacerdotibus, ut inde hi accipiant, stipendii loco, libros vel ephemerides. — 11. An illicite agant hujusmodi sacerdotes, qui vel eis oblatas s supradictis ecclesiasticis missas acceptant, vel ipsi eas petunt celebrandas, ut inde queant pro missis jam celebratis, earum stipendii loco, libros vel diaria acceptare vel petere; cum ipsi aliunde sciant, aut sibi persuadeant, aliter non obtenturos easdem missas pro effectiva eleemosyna celebrandas? Quibus dubiis S. Congregatio in generalibus comitiis habitis supradi.ctae diei 24. Aprilis, 1875. respondit: Negative in omnibus ad utrumque. P. Card. Caterini, Praef. Quam decisionem nexu alterius eiusdem S. Congregationis decreti, quod abhinc cum Y. Clero ddto 25. Octobris, 1874. Nr. 4916. communicatum fuit, ad concernenti­um notitiam perferendum duxi. Strigonii, die 4-a Novembris, 1875, Nr. 4081. Sacerdotibus bonos libros per Missarum suscepta onera acquirere licet. i l i Hoc anno centum elapsi sunt anni, a quo S. Paulus a Cruce primam lucem aspexit. Ad Centenariam solemnitatem Uvádae in Liguria, loco quippe natali Sancti agendam praeter ingentem fidelis populi multitudinem plures Archi-Episcopi et Episcopi convenerunt, qui praetermittere non poterant, quin suae fidei, fidelitatis et adhaesionis sensa Beatissimo Patri exprimerent, a quo sequens accipere meruerunt Apostolicum Rescriptum: Nr. 4802. Responsum SSmi Domini Nostri, datum Archi-Episco- pis et Episco­pis Uvádae congregatis. „Pius PP. IX. Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Gaudemus, Vene­rabiles Fratres, saeculare festum sanctissimi illius viri, qui nou solum se totum devovit excitandae, promovendaeque caritati fidelium in divinum Redemptorem nostrum, sed, nova etiam religiosa familia instituta, tantum opus perennavit, sic fuisse peractum, ut uberes proderet piissimi hujus studii fructus, et votis egregie responderet illius, qui verbo et opere

Next

/
Thumbnails
Contents