Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

illa est in Quadragesimae diebus grandis utilitas, quod, dum etiam a licitfs abstinemus, magis ac magis admonemur illicita vitare. Qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet; qui nos abstinemus a vino, quo moderate uti licet,; qui ergo ista vi­tamus, quae aliquando licent, imprimis peccata fugiamus, quae omnino nunquam licent.“ Quamobrem Ecclesiae nihil unquam fuit antiquius, quam curare, ut fideles san­ctificarent jejuni um secundum certissimam voluntatem Dei, quam praeter alios exprimen­dam jussit per Joelem prophetam iteratis clamantem vicibus: „Sanctificate jejunium“. ') „Est autem, docente S. Gregorio M. 2) jejunium sanctificare, adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere: - — incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refroenatur“. „Non enim, ut verissime asserit S. Leo M.3), in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur .... Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiara aliae cupiditates eadem lege froenentur“. Quotquot igitur e SS. Patribus de abstinentia ac jeju­nio verba fecerunt, fecerunt autem vix non omnes, inculcare non neglexerunt abstinentiae et jejunii sanctificationem. „Majora, inquit S. Leo M.*), virtutis istius bona ad illam animae pertinent castitatem, quae non solum carnis concupiscentias conterit, sed etiam mundanae Sapientiae vana contemnit, dicente Apostolo: 5) „Videte, ne quis vos decipiat per vanam philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditioneni hominum. Continendum ergo est a cibis, sed multo magis ab erroribus jejunandum: ut mens nulli carnali dedita voluptati, nullius sit captiva mendacii: quia sicut in praeteritis, ita etiam in nostris diebus non desunt veritatis inimici“. Et nos, FF. et FF. in Christo Dilectissimi, vidimus, imo quotidie videmus Sanctissimae Religionis et Ecclesiae nostrae osores, „homines cor­ruptos mente, et reprobos circa Fidem“ 6), qui se ipsos tanquam egregie illuminatos ac generis humani praeceptores jactant; verum errantes,et in errorem mittentes, „in hypocrisi loquentes mendacium,.et cauteriatam habentes suam conscientiam“,7) quos e fructibus, idest operibus eorum probe noscimus. Nil tam pium, nil tam sanctum, nil Christi fidelibus tam ve­nerandum, quod perversis suis assertionibus, astutiis et exemplis subruere non conentur; verbo „convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus“.8) Ab huiusmodi homi­nibus cavete Vobis et caveant sibi per Vos edocti fideles, scientes, quia illi subversi el proprio judicio condemnati sunt“.9) Ab eorum perversis scriptis jejunare idest abstinere, doceatis etiam parochianos Vestros, ne lectione illorum pretiosissimi doni Dei temporis jacturam faciatis, et quod maius adhuc est, ne fidei patiantur naufragium, per quam'solam operabimur justitiam, adipiscemur repromissiones10), sicut operati sunt et adepti sunt Sancti, cum sine illa „impossibile sit placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire“. “) Sed non ab erroribus tantum abstinendum est, si sanctificare abstinentiam et jejunium velimus, veram etiam a peccatis et vitiis; non enim propter se, sed ad compri­menda imprimis vitia institutum fuisse jejunium, tam certum est, ut longiori opus non sit demonstratione. Quare S. Augustinus hortatur nos: '-) „Itaque, ait, si volumus bene je­junare a cibis, ante omnia jejunemus etiam a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis et animam replere peccatis? Quid enim prodest, pallidum esse jejuniis, si odio et in- 1 1) Joel. 1. 14. 2, 15. — 2) Homil. 16. in Evang. — 3) Serm. de Quadr. 4. — 4) Serm. de jej. sept. men. 6. — 5) Coloss. 2, 8. — 6) 2. Tim. 3,8. — 7) ibid. I. 4, 2. — 8) Psalm- 2, 2. — 9) Cf. Tit. 3, 11. — 10) Cf. Hebr. 11, 33. — 11) ibid. 11, 6. et Cone. Trid. gess. 6. e. 8. — 12) Homil. de quadr. jej. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents