Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIX.

87 gias, S. Philippus Ner., S. Vincentius a Paulo, S. Alphonsus M. a Ligorio, ut alios prae­teream, quibus sanctae vitae principium, perpetuumque nutrimentum fuit sacra solitudo, in quam ipsi concesserunt, non, ut quiescerent a laboribus, sed ut in solitudine sacra ali­quot dierum, novas haurirent vires pro laboribus, quos quidem omnes hi Sancti pro sua salute, pro gloria Dei, pro incremento Ecclesiae, pro salute fidelium exantlaverunt maxi­mos et durissimos. Experientia saeculorum comprobavit spiritualia exercitia in forma, quam iis S. Ignatius Loy. indidit, frequentata, esse quasi pluviam salutarem, quae agros saevis tem­pestatibus concussos, aut diuturno solis ardore exustos, fructuum mire feraces reddit. Sed tantum, qui illis recte utebantur et utuntur, exhibuerunt hos fructus. Sacramenta n. L, certe sanctissima, et gratiae divinae uberrimi fontes, quibus prosunt? Bene utentibus. „Me­dicamentum quidem salutare compositum ac paratum — habemus: verum si morbum de­bet expellere, sumendum est, ac per venas in omne corpus diffundendum.“ Quos fructus in Vobis haec trium dierum exercitatio spiritualis protulerit, non meum est ad lancem ponere, hoc misericordiae divinae et vestri cordis arcanum est. Meae circa Vos caritatis fuit, viam Vobis monstrare et aperire tutam, Sanctorum vestigiis tritam, ac ideo tutam, in qua ambulantes ad cor Salvatoris nostri Jesu Christi confugere et pertin­gere possint; meum fuit efficere, ut divinum illud effatum, „ducam earn in solitudinem, et loquar ad cor ejus,“’) insonet in animabus vestris, atque ut vocem Dei audiendi campus non desit Vobis „quae vox, teste S. Bernardo,2) non auditur in foro, non sonat in publico, secretum consilium, secretum quaerit auditum.“ Dixi porro in prima mea allocutione, ipsa temporum, quae vivimus, ratione provocari imo compelli nos „ut adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, misericordiam consequuturi, et gratiam inventuri in auxilio opportu­no,“3) ut nimirum miserationes eius quaeramus in adversis, cujus justitiam non timuimus in prosperis. Ut scorias vitiorum nostrorum exurat Christus Deus Noster, cuius sumus ministri, fornacem Babylonis accendi curat aut sinit, quo compellamur esse mundi et im­maculati, ipsius (Christi) bonus odor in populo. Amarus est mundus, non tribuit nisi spi­nas maledicentiae, invidiae, vathiniani odii acutissimas, tamen amatur, quomodo ama­retur, si dulcis esset? Ne saeculo immersi pereamus pro coelo, auctor est Dominus, ut de­spumans profunditatis Oceanus nos ejiciat, ut praeclusis viis mundi, velut Crucifixi discipuli ad ipsum confugiamus, ipsi perseveranter adhaereamus, qui expansis in Cruce brachiis ex­spectat nos Dominus et Redemptor noster. Considerate clades Ecclesiae sanctae Dei inflictas, considerate furorem, quo non jam Ecclesiae membra, sed laniata Ecclesiae vulnera adhuc caedere, adhuc saevius dilania­re contendunt. In haud paucis Europae jamque etiam novi mundi Regnis ac Rebuspublicis Ecclesiae Catholicae ea est conditio, quae arcis, obsidione hostium cinctae. Ingenia, conjuratio­ne prava consentientia, quotidie per omnes vix non regiones qua voce qua scripto pestiferum in mentes et corda venenum derivant, ut homines a Deo, a Christo, ab aris seducant, et ingentis defectionis et apostasiae horas accelerent. Nihil est sanctum, quod non inficerent, aut mor­derent, nihil honestum, quod non perverterent, nihil probum, quod non cavillarentur, ut jam communis virtus haud sufficiat, sub nube sagittarum cum signis Catholicis in publico stare. 1 1) Os. 21, 14. — 2) ep. 107. — 3) cfer Hebr. 4, 16.

Next

/
Thumbnails
Contents