Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XV.

67 XV Quae ope Circularium Dioecesanarum ddto 4. Augusti 1873 Nr. 3307. dimissa rum litterarum indicta fuere sacra exercitia, eadem locum habere non poterant ob cholera« morbum, qui anno superiori in magna ADioecesis parte, ac ipso etiam pro exercitiis desti nato loco, Strigonii nimirum, grassabatur. Ordines itaque eatenus editi sub 7-a Septembri e. a. Nr. 3829. revocari debuerunt. Niliil hoc anno impedit, quominus e V. Clero illi, qui salutis animae suae procu randae scopo convenire, atque ad spiritualia, sub expertis ducibus ac magistris asservanda exercitia incumbere voluerint, scopo votoque potiantur, ac iccirco Strigonium ad aedes Se minarii Cleri junioris, tamquam ad locum spiritualium exercitiorum confluant, quibus futur mensis Septembris, die 14-a hora 6-a vespertina initium dabitur, quaeve die 18-ae. m horis matutinis finem sortientur. Qui in his sacris exercitiis partem habere voluerint, ho« ipsum, quo debitae pro omnibus comparituris praeparationes fieri queant, usque ultiman diem mensis labentis in Cancellaria Dioecesana significent. Post ea autem, quae viri eruditione et sanctitate incliti de summa spiritualium exercitiorum utilitate litteris mandaverunt, de hac utilitate loqui ac scribere tantumdem es set, ac post Homerum Iliadem scribere, vel in silvam congerere ligna. Gustemus FF. et FF. in Christo Dilectissimi! in solitudine paucorum dierum vita« verba, ut facilius possimus in omnibus stare perfecti, consolantes Ecclesiae luctum, atque a periculo fidei labescentis immunes, fideles servemus. ‘) „Fides enim religionis Catholica« lumen est animarum, ostium vitae, fundamentum salutis aeternae.“ 2) Fides nostra Patrun firmetur verbis dicentium: „Absque perseverantia nec qui pugnat, victoriam, nec victorpal mam consequitur; vigor virium virtutum est consummatio.“ 3) „Suscipite — ergo, loquoi cum S. Ambrosio *) jugum Christi. Nolite timere, quia jugum est, festinate, quia leve est Non conterit colla, sed honestat. Quid dubitatis ? quid procrastinatis ? Non alligat cervicen vinculis, sed mentem gratia copulat. Non necessitatem constringit, sed voluntatem boni operis dirigit,“ Strigonii, die 8 a Augusti, 1874. Nr. 3673. _ Spiritualium exercitiorum 3 asservandorum terminus. s i i 3 1 l i 1 r i i D. Joannes Feichtinger, VAD. et Parochus Aquaticae Civitatis Strigoniensis ad S. Ignatium C. Bibliothecarii E. M. S. mimus consecutus est. Vacat igitur parochiale beneficium, quod ultimo tenuit, quodve praesentibus concursui, usque 25-am futuri mensis Septembr, duraturo, exponitur. Strigonii, die 8-a Augusti, 1874. Nr. 3674. Vacans paro­chia Strigoni­ensis ad S. Ignatium C. concursui ex­ponitur. 1) Cfer 2 Tim. 4, 7. — 2) S. Chryst. sup. Matth. 21. — 3) S. Bern, in cp. 29. — 4) serm, de Elia ej jej. —

Next

/
Thumbnails
Contents