Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

X.

50 Decisione hac in suo vigore porro quoque relicta, sumto in considerationem eo, quod capitale antelati fundi praesens usque tempus jam ad 85,000 florenos increverit, in spe illa, quod proventus ejusdem hujus fundi deinceps quoque in aequa proportione sint futuri cum oneribus, quae ferenda habet, collatis cum Dominis de V. M, Capitulo meo consiliis sequentia decernenda esse censui et decrevi: 1. Ut fundus in casum damni, currente et futuris annis, a singulis 60 xris v. a. centum florenos persolvat, sive, ut a singulis 60 xris in cassam fundi collatis, in casum igne consumtarum aedium, 100 floreni v. a. pro restauratione exsolvantur. Si restauratio pauciores expensas, quam juxta clavim hanc obtingentes exegerit, resesiduum cassae fundi immansuram esse, suapte sequitur. 2. Liberum est administrationibus fiscorum Ecclesiarum aedes Ecclesiarum pro ratione amplitudinis earumdem usque 3000 florenos, aedes parochiales vero cum stabulis usque 2000 florenos contra incendia assecurare sive scopo hoc pro assecuratione aedium Ecclesiarum 18 florenos, pro assecuratione vero aedium parochialium cum stabulis 12 florenos — non excedentes summas — e fiscis Ecclesiarum — observato termino statuto 3-0 praecitatorum ordinum defixo — Cassae fundi inferre. 3. Nihil porro obstat, quominus campanae quoque Ecclesiarum assecurentur, juxta pondus earumdem, supputato pretio per incendium soluti metalli, qnod passim post incendium remanet, et denuo adhiberi potest. Taxa assecurationis 60 xri pro centum flore- nis in locis, ubi campanas fiscus Ecclesiae conservat, ex eodem hoc fisco, ubi vero sive Communitati, sive Patrono conservatio Campanarum incumbit, per hunc, vel Communita­tem perstringenda veniet. 4. Alia etiam oeconomica aedificia, uti horrea, ovilia, reclinatoria, singulum us­que 500 florenos assecurari possunt, non tamen e fisco Ecclesiae, sed e penu illius, cui conservatio idmodi aedificiorum incumbit. 5. Liberum est Communitatibus catholicis scholarum suarum aedes usque 2000 florenos in fundo hoc Dioecesano contra incendia assecurare. Denique 6. Assecuratio in globo caveatur, sed clare exprimatur, quanam summa singulum objectum: Ecclesia, aedes parochiales, stabula, campanae, horreum, ovile, reclinatorium assecuretur. Strigonii, die 19-a Maji, 1874. Nr. 2556. Concursus pro vacante in Bánkeszi pai o- chiali benefi ­cio. Per promotionem Martini Hrmo, vacat parochiale beneficium in Bánkeszi, pro quo concursum, usque finem Junii, a. h. duraturum, hisce publico. Strigonii, die 20-a Maii, 1874. Joannes Cardinalis Simor, mp. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents