Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

35 pienti, quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo putat, non sibi esse vectigal reddendum sive tributum, aut non esse honorem debitum exhibendum eis, quae haec curant, potestatibus, in magno errore versatur. Item si quis sic putat se subdendum, ut etiam in suam fidem habex-e se potestatem arbitretur eum, qui tempo­ralibus administrandis aliqua sublimitate praecellit, in majorem errorem labitur. Sed mo­dus iste servandus est, quem Dominus ipse praecepit, ut reddamus Caesari, quae sunt Caesaris, et Deo, quae sunt Dei. Quamvis enim ad illud regnum vocati simus, ubi nul­la ei-it potestas huiusmodi, in hoc tamen itinere conditionem “nostram pro ipso rerum humanarum ordine debemus tolerare, nihil simulate facientes, et in hoc non tam homi­nibus, quam Deo, qui hoc jubet, obtemperantes. Itaque omnis anima sit subdita sublimio­ribus potestatibus, idest omnis homo sit subditus primum divinae, deinde mundanae. Nam si mundana potestas jusserit, quod non debes facei’e, contemne, timendo sublimio- rem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si aliquid jusserit praetori nonne faciendum est? Tamen si contra Proconsulem jubeat, non utique contemnis po­testatem, sed eligis majori servire. Nec hinc debet minor irasci, si major praelata est. Rursus si aliquid Proconsul jubeat, aliud Imperator, numquid dubitatur, illo contempto, huic esse ser­viendum? Ergo si aliud Imperator, aliud Deus jubeat, quid faciemus ?Numquid>non Deus Irn- peratori estpraefei-endus? Ita ei“go sublimioribus potestatibus anima subjiciatur, idest horno.“ S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, cuius auctoritas non tantum in scholis antecellit, sed a Patribus multarum Synodorum tamquam fidelissimi consiliarii interpellata est, haec docet: *) „Alio modo leges possunt esse injustae per coutrarietatem ad bonum divinum, sicut leges tyrannorum inducentes ad idololatriam, vel ad quodcumque aliud, quod sit contra legem divinam, et tales leges nullo modo licet observare, quia dicitur Act. C. 5. obedire opoitet Deo magis, quam hominibus.“ Sit adhuc tertii viri sententia aevi tardioris quidem, sed doctidna aeque prae- stantissimi, Cornelii a Lapide, qui ad eundem S. Pauli locum haec adnotat: „Omnis anima, quilibet, quavis conditione aut dignitate, potestatibus sublimioribus subdita sit, regibus, principibus, magistratibus, iis denique, quibus legitima est auctoritas, sive abso­luta, sive alteri abnoxia. Neminem excipit Apostolus, non presbyteros, non praesules, non monachos ait Theodoi’etus, illaesa tamen ecclesiasticorum immunitate. Tunc solummo­do parere non debes, cum aliquid divinae legi contrarium imperatui“, tunc enim praefe­renda est debita Deo obedientia, quin tamen vel arma capere adversus Principes, vel in seditionem abire liceat. Repugnandum est in iis tantum, quae justitiam, ac legem Dei vio­lant, in coeteris parendum.“ Docti’ina fidei Majestatem potestatis sublimem exhibet, justitiae tamen et legi divinae naturali subjectam, et ordine supernaturali redemptionis, tamquam limitibus circumscriptam ostendit. Sic intacta fulget Majestas, communita etiam manet subditi, qui civis est, et non mancipium, humana dignitas. Illam justitia sustinet et exaltat, hunc obedientia nobilem efficit. Deo subditum esse, et ministris Dei, propter Deum obedire, gloria hominis est. Nisi intra terminos justitiae minister Dei nullus esse potest, quia Deus semper justus et sanctus. Dogmaticum fundamentum obedientiae coram mentibus retegere, et propius con- 1 1) 1. 2. q. 90.

Next

/
Thumbnails
Contents